Expositio Evangelii secundum Lucam 10.8.1
Sed hunc virum talis mundi defectus si in superioribus domus inveniat, ut conversatio hujus in coelis sit; tunc destructur templum corporale atque visibile, Lex corporalis, pascha corporale, et pascha visibile, azyma corporalia, et azyma visibilia, audeo dicere, Christus temporalis, ut fuit Paulo, antequam crederet; quia in eo cui mundus deficit, Christus aeternus est.
PL 15, 1806Bしかし、そのような世界の衰えが、この人を家の上の階に見いだすなら、すなわちその人の生き方が天にあるなら、そのとき、体にかかわる、目に見える神殿、体にかかわる律法、体にかかわる過越祭、目に見える過越祭、体にかかわる種なしパン、目に見える種なしパン、あえて言えば、時間のうちにあるキリスト——信じる前のパウロにとってそうであったような——は、壊される〔底本は destructur。destruetur と読む〕。世界が衰える者にあっては、永遠のキリストがあるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.8.2
Huic spirituale templum, lex spiritualis, pascha etiam spirituale; quoniam semel Christus occiditur. Hic epulatur azyma non ex fruge terrena, sed ex fruge justitiae.
PL 15, 1806Bこの者には、霊的な神殿、霊的な律法、霊的な過越祭がある。キリストは一度殺されるからである。この者は、地の穀物からではなく、正義の穀物から種なしパンを食する。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.8.3
Fit ergo huic praesentia sapientiae, praesentia virtutis atque justitiae, praesentia redemptionis; Christus enim semel quidem pro peccatis populi mortuus est (I Pet. III, 18) , sed quotidie peccata populi redempturus.
PL 15, 1806Cそれゆえ、この者には、知恵の臨在、力と正義の臨在、贖いの臨在が起こる。キリストは、民の罪のために一度死んだ(一ペトロ3:18)が、日ごとに民の罪を贖おうとしているのだから。