ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput XXXI 第7巻 第XXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1707B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.31.1

1

Haereticis autem vulpes comparat. Denique cum gentes vocet, haereticos excludit. Vulpis enim plenum fraudis est animal, foveam parans, et in fovea semper latere desiderans: ita sunt haeretici, qui domum sibi parare non norunt, sed circumscriptionibus suis alios decipere conantur.

PL 15, 1707B

彼はキツネを異端者たちにたとえる。実に、諸国民を召しながら、異端者たちを退けるのである。キツネは欺きに満ちた獣であり、穴を用意し、つねに穴の中に潜むことを望む。異端者たちもそうであって、自分のために家を整えることを知らず、自らの策略によって他の者たちを欺こうと努める。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.31.2

2

Jacob domum habitat: haereticus in fovea est, ut fraudulenta vulpis gallinae illi evangelicae dolum semper intendens, de qua scriptum est: Quoties volui congregare filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti?

PL 15, 1707C

ヤコブは家に住む。異端者は穴の中にいて、欺くキツネのように、福音書のあの雌鶏に対してつねに罠を仕掛けている。その雌鶏について書かれている。「雌鶏がひなを集めるように、私は何度汝の子らを集めようとしたか。しかし汝は望まなかった」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.31.3

3

Ecce relinquetur domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37 et 38) . Merito ergo foveas habent, quia domum quam habuerant, perdiderunt.

PL 15, 1707C

「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま残される」(マタイ23:37、38)。それゆえ彼らが穴を持つのは当然である。持っていた家を失ったからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.31.4

4

Hoc animal neque mansuescit umquam; unde et Apostolus ait: Haereticum hominem post unam. . . .correptionem devita (Tit. III, 10) : neque ulli usui est, aut cibo utile; non enim de hoc dicit Christus: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei qui in coelis est (Joan. IV, 34) .

PL 15, 1707C

この獣は決して馴れない。それゆえ使徒も言う。「異端の人は、一度の……戒めののちに避けよ」(テトス3:10)。これは何の用にも立たず、食物にも役立たない。キリストはこれについて、「私の食べ物は、天にいる私の父の意志を行うことである」と言うのではないからである(ヨハネ4:34)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.31.5

5

Quin etiam eas a fructibus suis relegat: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II, 15) , hoc est, quae minorem vineam, non majorem exterminant.

PL 15, 1707C

さらには、それらを自らの実りから遠ざけてさえいる。「我々のために小さなキツネを捕えよ、ブドウ畑を荒らすものを」(雅歌2:15)。すなわち、大きなブドウ畑ではなく、より小さなブドウ畑を荒らすものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.31.6

6

Et ideo Samson ad caudas earum faces ligavit, et in messes alienigenarum dimisit (Judic. XV, 4) ; eo quod haeretici fructus incendere conentur alienos, latratibus magis sonori, quam vocibus expoliti (qui enim Verbum negat, nec vocem habet), ad praesens ore libero, sed in futurum fine jam vincto caudae facibus, significantes sui finis incendium.

PL 15, 1707D

それゆえサムソンはそれらの尾に松明を結びつけ、異邦の民の刈り入れ畑に放った(士師記15:4)。異端者たちが他人の実りを焼こうと努めるからであり、彼らは言葉に磨かれているよりも吠え声のほうが響き(言葉を否む者は声すらもたないからである)、今のところは口が自由であるが、将来は、すでに尾の松明に結びつけられた終わりによって、自らの終わりの炎を示している。