ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXL 第10巻 第CXL章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1839D · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.140.1

1

Nec otiose alius monumentum novum dixit, alius monumentum Joseph (Ibid. et Matth. XXVII, 60) . Non habebat igitur Christus tumulum suum; etenim tumulus his paratur qui sub lege sunt mortis: victor mortis tumulum suum non habet. Quae enim communio tumulo et Deo?

PL 15, 1839D

一人は新しい墓と言い、もう一人はヨセフの墓と言った(ヨハネ19:41およびマタイ27:60)のは、理由のないことではない。それゆえキリストは、自分の墓を持たなかった。墓は、死の律法の下にある者たちのために備えられる。死に勝つ者は、自分の墓を持たない。墓と神とのあいだに、どのような共通点があろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.140.2

2

Denique Ecclesiastes ait de eo qui meditatur in bonis: Et sepultura non est illi (Eccles. VI, 3) .

PL 15, 1840A

実にコヘレトは、善いことを思い巡らす者について言う。「彼には墓がない」(コヘレトの言葉6:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.140.3

3

Specialis igitur praeter communem omnium mortem mors Christi est: et ideo non cum aliis sepelitur, sed solus tumulo includitur; omnia enim in similitudinem hominum habuit incarnatio Domini, sed similitudo erat cum differentia.

PL 15, 1840A

それゆえキリストの死は、万人に共通する死とは別に、特別なものである。だから彼は他の者たちとともに葬られず、ただ一人、墓に収められる。主の受肉は、すべてにおいて人間の似姿を備えていたが、その似姿は違いを伴っていた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.140.4

4

Natus est ex Virgine, similitudine generationis, dissimilitudine conceptionis. Curabat aegros, sed imperabat. Aqua Joannes baptizabat, hic spiritu (Luc. III, 16) . Et mors ergo Christi communis secundum naturam corporis, specialis secundum virtutem.

PL 15, 1840A

彼はおとめから生まれた。誕生は似ており、懐胎は似ていない。彼は病人たちを癒したが、命じたのである。ヨハネは水で洗礼を授けたが、この者は霊で授ける(ルカ3:16)。それゆえキリストの死も、体の本性に従えば共通であり、力に従えば特別である。