ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXXIX 第7巻 第CLXXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1746D · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.179.1

1

Sed alias teritur fides, alias premitur, alias seminatur. Ipse Dominus granum est sinapis. Erat integer ab injuria: sed eum velut granum sinapis qui non attriverat populus, nesciebat. Teri maluit, ut diceremus: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15) .

PL 15, 1746D

しかし信仰は、あるときは砕かれ、あるときは押され、あるときは蒔かれる。主自身がカラシナの粒である。損なわれることなく完全であったが、民は、まだ砕いたことのないカラシナの粒のように、彼を知らなかった。彼は砕かれることを望んだ。それは、我々が「実に我々は、神に対するキリストの善い香りである」と言うためである(二コリント2:15)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.179.2

2

Comprimi maluit; unde et Petrus dixit: Comprimunt te turbae (Luc. VIII, 45) . Seminari maluit velut granum quod acceptum homo misit in hortum suum; in horto enim Christus et captus et sepultus: in horto crevit, ubi etiam resurrexit, et factus est arbor, sicut scriptum est: Sicut arbor mali inter ligna silvae: ita frater meus inter medium filiorum (Cant. II, 3) .

PL 15, 1747A

彼は押されることを望んだ。それゆえ、ペトロも言った。「群衆が汝を押している」(ルカ8:45)。また、人が取って自分の園に蒔いた粒のように、蒔かれることを望んだ。実に、園においてキリストは捕らえられ、葬られた。園において育ち、そこで復活もし、木となった。「森の木々のあいだのリンゴの木のように、私の兄弟は子らのただ中にいる」と書かれているとおりである(雅歌2:3)。