Expositio Evangelii secundum Lucam 7.132.1
Sed quia exiguus est profectus, et parva meritorum gratia, supplicii metu ab errore revocari, majorque praerogativa charitatis et amoris est, Dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit, et acquirendae cupiditate divinitatis inflammat dicens: Ignem veni mittere in terram.
PL 15, 1733Cしかし、刑罰への恐れによって過ちから呼び戻されることは、進歩としては乏しく、功の恩寵としても小さい。愛と情愛のいっそう大きな特権がある。そこで主は、自らの恩寵を受けるに値するよう我々の熱意を鋭くし、神性を得ようとする欲求で我々を燃え立たせて言う。「私は地に火を投げ込みに来た」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.132.2
Non utique illum ignem consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea Dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam, ac saecularia omnia mundi voluptate concreta, perituraeque opus carnis exurit ignis ille divinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: Quia factus est sicut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis (Jerem. II, 9) .
PL 15, 1733C〔私が投げ込むのは〕もちろん、善いものを焼き尽くす火ではなく、善き意志を生み出す火である。それは主の家の黄金の器を良くし、他方、草と藁、また世の快楽で固められた世俗のものすべて、滅びゆく肉の業を焼き尽くす、あの神の火である。この火は預言者たちの骨の中で燃え上がっていた。聖なるエレミヤが言うとおりである。「それは、私の骨の中で燃え上がる燃える火のようになった」(エレミヤ2:9〔底本の引照のとおり。この句はエレミヤ20:9にあたる〕)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.132.3
Est enim ignis Domini, de quo dictum est: Ignis ante eum ardebit (Psal. XCVI, 3) . Est et idem Dominus ignis, sicut ipse dixit: Ego sum ignis ardens, et non consumens (Exod. III) . Ignis enim Domini lumen aeternum est.
PL 15, 1733C実に、主の火がある。それについては「火が彼の前に燃える」と言われている(詩篇96:3)。また、同じ主が火でもある。自ら言ったとおり、「私は燃えるが焼き尽くさない火である」(出エジプト記3)。実に、主の火は永遠の光である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.132.4
Quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Et ideo quia nox est dies hujus vitae, lucerna est necessaria.
PL 15, 1733Dこの火によって、あのともし火がともされる。それについて主は前に言った。「汝らの腰に帯を締め、ともし火を燃やしていよ」。この世の命の日は夜であるから、ともし火が必要なのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.132.5
Hunc ignem in se etiam Amaon et Cleophas a Domino missum esse testantur dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32) ? Evidenter itaque docuerunt qualis istius ignis sit operatio, qui secreta cordis illuminat.
PL 15, 1733Dこの火が主によって自分たちのうちに送られたことを、アマオン〔底本は Amaon。エマオの道の二人の弟子のうち、クレオパの連れを指す。地名エマオを人名と取ったアンブロシウス自身の呼び方と見え、誤りではないらしい〕とクレオパも、こう言って証言している。「道で、主が我々に聖書を開いたとき、我々の心は燃えていたではないか」(ルカ24:32)。それゆえ、心の秘めたものを照らすこの火の働きがどのようなものかを、彼らは明らかに教えたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.132.6
Ideo fortasse Dominus in igne venturus est; ut resurrectionis tempore vitia universa consumat, suique conspectu desideria compleat singulorum, meritorumque et mysteriorum lumen accendat.
PL 15, 1734Aおそらくそのために、主は火のうちに来ることになっている。復活の時にあらゆる悪徳を焼き尽くし、自らを見せることで一人ひとりの望みを満たし、功と奥義の光を点すためである。