Expositio Evangelii secundum Lucam 8.79.1
Quo loco insolentem Dominus infrenat jactantiam. Multi enim, ut praedicentur ab hominibus, Ecclesiae conferunt, quae suis auferunt; cum misericordia a domestico progredi debeat pietatis officio.
PL 15, 1790Aこの箇所で主は、不遜な誇りを抑える。多くの者は、人々から称賛されようとして、自分の身内から奪ったものを教会に献げるからである。慈しみは、身内から、敬虔の務めによって始まるべきである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.79.2
Da ergo prius parenti, da etiam pauperi, da illi presbytero quod tibi abundat terrenum, ut ab illo accipias spirituale quod tibi deest; etenim qui honorat, honorabitur.
PL 15, 1790Aそれゆえ、まず親に与えよ。貧しい者にも与えよ。あなたに余っている地上のものを司祭にも与え、その人から、あなたに欠けている霊的なものを受け取れ。敬う者は敬われるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.79.3
Vide ergo quia ille cum accipit, tradit: et accipit non quasi inops, sed quasi remuneraturus majore mensura. Da pauperi in requiem ejus, ut et tu communicans de tuo inopi, requiem consequaris.
PL 15, 1790Aそれゆえ見よ、彼は受けるとき、渡しているのである。彼は、困窮した者のようにではなく、より大きな量で報いる者として受ける。貧しい者には、その休息のために与えよ。あなたも自分のものから困窮した者に分かち合って、休息を得るためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.79.4
Sed ut pascendos Scriptura dicit parentes (Luc. XIV, 26) : ita propter Deum relinquendos parentes; si impediant devotae mentis affectus.
PL 15, 1790Bしかし、聖書が親を養うべきだと言うように、神のゆえに親を捨てるべきでもある(ルカ14:26)。それは、親が、神に献げられた精神の情の妨げとなる場合である〔ミーニュの引照(ルカ14:26)は、「親を捨てる」側にかかると思われるが、刷られた位置のまま写した〕。