Expositio Evangelii secundum Lucam 10.132.1
Sed nec Maria minor quam matrem Christi decebat, fugientibus apostolis ante crucem stabat, et piis spectabat oculis Filii vulnera; quia exspectabat non pignoris mortem, sed mundi salutem.
PL 15, 1837Cしかしマリアも、キリストの母にふさわしい姿に劣らず、使徒たちが逃げ去る中、十字架の前に立っていた。そして敬虔な眼差しで子の傷を見つめていた。彼女が待っていたのは、我が子の死ではなく、世の救いだったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.132.2
Aut fortasse quia cognoverat per Filii mortem mundi redemptionem, aula regalis putabat se et sua morte publico muneri aliquid additurum.
PL 15, 1837Cあるいはおそらく、子の死によって世の贖いが成ると知っていたので、王の館〔aula regalis。マリアを指すと取った〕である彼女は、自分の死によっても、公の務めに何かを加えることになると考えていたのであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.132.3
Sed Jesus non egebat adjutore ad omnium redemptionem, qui dixit: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5) . Suscepit quidem matris affectum, sed non quaesivit hominis auxilium.
PL 15, 1837Cしかしイエスは、万人の贖いのために助け手を必要としなかった。彼は言った。「私は助け手のない人のようになり、死者の中にあって自由である」(詩篇87:5)。彼は母の情を受け入れたが、人の助けを求めはしなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.132.4
Habemus igitur pietatis magistrum: docet lectio quid maternus debeat affectus imitari, quid sequi reverentia filiorum; ut illae se offerant in filiorum periculis, illis amplius sollicitudo materna quam suae mortis moestitia sit dolori.
PL 15, 1837Dそれゆえ我々は敬虔の師を持つ。この朗読は、母の情が何を模倣すべきか、子らの崇敬が何に従うべきかを教える。すなわち、母たちが子らの危難のときに身を差し出し、彼女たちにとっては、自分の死の悲しみよりも母としての心配のほうが痛みとなるように、ということである。