Expositio Evangelii secundum Lucam 8.46.1
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur. Bene noctem dixit, quia Antichristus hora tenebrarum est; eo quod pectoribus hominum tenebras offundat, cum dicat se esse Christum, exsurgentibus pseudoprophetis qui asserant nunc in desertis Jesum degere, ut vagae errore opinionis illudant; nunc in penetralibus, ut qui audierint, praecelsae nomine potestatis arctentur.
PL 15, 1778B(第34節)「その夜、一つの寝床に二人がいる。一人は取り上げられ、もう一人は残される」。反キリストは闇の時であるから、「夜」と言ったのは正しい。彼は人々の胸に闇を注ぎ、自らをキリストと称し、偽預言者たちが立ち上がるからである。偽預言者たちは、今イエスは荒野にいると主張して、定まらぬ思いなしの迷いによって人々を弄び、またある時は奥の間にいると主張して、それを聞いた者を至高の権能の名によって縛りつける。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.46.2
Christus autem sicut fulgur coruscans per universum mundum luminis sui globos spargit (Matth. XXIV, 27) .
PL 15, 1778Cしかしキリストは、稲妻のように閃いて、全世界に光の玉を散らす(マタイ24:27)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.46.3
Et ideo nec in desertis vagatur, nec aliquibus locis clauditur, quia Coelum et terram ego impleo, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 24) : sed luce fulgoris sui fulget, ut in illa nocte resurrectionis gloriam videre possimus. Quid igitur sibi vult quod ait:
PL 15, 1778Cそれゆえ、荒野をさまようことも、どこかの場所に閉じ込められることもない。「天と地を私は満たす」と主は言うからである(エレミヤ23:24)。むしろ自らの輝きの光によって輝き、その夜に我々が復活の栄光を見ることができるようにする。では、次のように言うのは、どういう意味か。