Expositio Evangelii secundum Lucam 9.11.1
(Vers. 36.) Disce a domestico Dei gestare Christum; quoniam prius te ille gestabat, cum pastor errantem reduceret ovem (Luc. XV, 6) : disce sedula mentis tuae dorsa substernere, disce esse sub Christo, ut possis esse supra mundum.
PL 15, 1796A(第36節)神の家畜〔domesticus は「家の者」とも「家畜」とも読める。子驢馬を指す〕から、キリストを担うことを学べ。かつて彼があなたを担ったからである。牧者が迷う羊を連れ戻したときである(ルカ15:6)。あなたの精神の背を、熱心に〔衣のように〕敷くことを学べ。キリストの下にあることを学べ。世の上にあることができるように。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.11.2
Non quicumque facile vehit Christum, sed ille qui potest dicere: Incurvatus et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei (Psal. XXXVII, 9) . Quod si desideras non moveri, super illa vestimenta sanctorum elutum fige vestigium.
PL 15, 1796Bキリストを容易に運ぶ者は、誰でもというわけではない。「私はひどく身をかがめ、へりくだらされた。心の呻きのゆえに、私は吠えていた」(詩篇37:9)と言える者だけである。もし動かされないことを望むなら、聖徒たちのあの衣の上に、洗い清めた足を据えよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.11.3
Cave enim ne lutulentis pedibus incedas, cave ne transversis gressibus, perstrata tibi propheticarum viarum itinera derelinquas; namque ut tutior venturis gentibus esset incessus, propriis indumentis usque ad Dei templum qui praeibant Jesum, semitam munierant.
PL 15, 1796B泥にまみれた足で歩まないよう気をつけよ。斜めの歩みによって、あなたのために敷きならされた預言の道の行路を捨てないよう気をつけよ。来るべき諸国民の歩みがより安全であるように、イエスの先に立って神殿まで進んだ者たちは、自分の衣によって小道を固めたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.11.4
Ut tu sine offensione gradiaris, discipuli Domini amictu se proprii corporis exuentes, inter adversa turbarum viam tibi suo stravere martyrio. Si quis tamen ita vult accipere, non renitimur, quod pullus iste jam supra Judaeorum vestimenta graderetur.
PL 15, 1796Bあなたがつまずくことなく歩めるように、主の弟子たちは、自分の体の衣を脱ぎ、群衆の反対のただ中で、自分の殉教によって、あなたのために道を敷いた。ただし、この子驢馬がすでにユダヤ人の衣の上を歩んだと解したい者がいても、我々は拒まない。