ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXXXI 第10巻 第CXXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1837B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.131.1

1

Nec praeposterum judicetur, quod prius latronis absolutionem quam matris appellationem scripsi; qui enim venerat salvos facere peccatores, non absurdum si prius in meis scriptis susceptum munus in redimenda salute peccatoris implevit.

PL 15, 1837B

盗賊の赦免を母への呼びかけよりも先に記したことが、順序を誤ったと判断されてはならない。罪人たちを救うために来た者が、私の記述において、引き受けた務めをまず罪人の救いを贖うことで果たしたとしても、不条理ではないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.131.2

2

Denique ipse ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48) ? Quia non venerat vocare justos, sed peccatores.

PL 15, 1837B

実に、彼自身が言う。「私の母とは誰か、私の兄弟たちとは誰か」(マタイ12:48)。義人たちを招くために来たのではなく、罪人たちを招くために来たからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.131.3

3

Sed ibi pro loco; hic et in cruce non immemor matris, appellat eam dicens: Ecce filius tuus; et Joanni: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26 et 27) . Testabatur de cruce Christus, et testamentum ejus signabat Joannes, dignus tanto testatore testis.

PL 15, 1837B

しかしあの箇所では場所柄に応じた発言であった。この箇所では、十字架の上にあっても母を忘れず、彼女に呼びかけて言う。「見よ、汝の子である」。またヨハネに言う。「見よ、汝の母である」(ヨハネ19:26–27)。キリストは十字架から遺言を述べ、ヨハネがその遺言に署名した。かくも大きな遺言者にふさわしい証人であった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.131.4

4

Bonum testamentum non pecuniae, sed vitae: quod non atramento scribitur, sed Spiritu Dei vivi: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 3) .

PL 15, 1837C

善い遺言であり、金銭のではなく生命のものである。それはインクで書かれるのではなく、生ける神の霊で書かれる。「私の舌は、速やかに書く書記の筆である」(詩篇44:3)。