ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IX, Caput XVIII 第9巻 第XVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1797C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.18.1

1

Et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo: et mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas (Matth. XXI, 12) . Generaliter itaque supra docuit saeculares a Dei templo abesse debere contractus: specialiter autem nummularios pepulit.

PL 15, 1797C

「彼は、神殿の中で売る者、買う者をみな追い出し、両替商たちの台と、ハトを売る者たちの腰掛けを倒した」(マタイ21:12)。こうして彼は先に、世俗の取引は神の神殿から遠ざけられねばならないと一般的に教え、とりわけ両替商を追い払ったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.18.2

2

Qui sunt nummularii, nisi qui de pecunia Domini lucrum quaerunt, nec bona malaque discernunt?

PL 15, 1797D

両替商とは誰か。主の金銭によって利益を求め、善と悪を見分けない者たちでなくて誰であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.18.3

3

Pecunia enim Domini Scriptura divina est; nam et denarios servis distribuit profecturus, et talenta divisit (Matth. XXV, 14) , et pro sanitate hominis vulnerati duo aera stabulario dereliquit (Luc. X, 35); duobus enim Testamentis vulnera nostra curantur.

PL 15, 1797D

主の金銭とは、神の聖書である。というのも、彼は旅立つに当たって僕たちにデナリを分け与え、タラントを分配し(マタイ25:14)、傷ついた人の癒やしのために、宿屋の主人に二枚の銅貨を残した(ルカ10:35)からである。二つの契約によって我々の傷は癒やされるのだから。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.18.4

4

Sed tu quasi bonus nummularius eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum reconde, purgatum Spiritu septiformi (Psal. XI, 7) : nec adulteram imaginem regis (quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis) impia commutatione suscipias: nec imminutam principis tui figuram arianae fraude perfidiae, thesauro tuo misceas: nec pecuniae sono aures tentes fidelium; ut religiosarum audientiam Scripturarum tinnitus aeris excludat, vel religiosis affectibus habendi cupiditas inseratur.

PL 15, 1798A

しかしあなたは、善い両替商のように、主の言葉、清らかな言葉を、火で試された銀として、七重の霊によって精錬されたものとして(詩篇11:7)蓄えよ。王の偽りの像を(サタンさえ光の天使に姿を変えるからである)、不敬虔な両替によって受け取ってはならない。あなたの君主の像が損なわれたものを、アレイオス派の背信の欺きによって、あなたの宝に混ぜてはならない。金銭の音で信者たちの耳を誘ってはならない。聖書への敬虔な聴聞が銅貨の響きに閉め出され、敬虔な心情に所有欲が植え付けられることがあってはならないからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.18.5

5

Non ergo omnes excludantur nummularii; sunt enim et boni. Denique, Pecuniam meam, inquit, dedisses nummulariis, et ego veniens cum usuris recepissem eam (Matth. XXV, 27) . Quod si nummus est Scripturarum, et usura est Scripturarum.

PL 15, 1798A

それゆえ、両替商がみな締め出されるべきではない。善い者たちもいるからである。実に、「汝は私の金銭を両替商たちに与えておくべきであった。そうすれば、私が来て、利息とともにそれを受け取ったであろう」と彼は言う(マタイ25:27)。もし硬貨が聖書のものであるなら、利息も聖書のものである。