ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput XCIV 第10巻 第XCIV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1827B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.94.1

1

Peccavi, inquit, quod tradiderim sanguinem justum (Matth. XXVII, 5) . Etsi cassa est poenitentia proditoris, quia peccavit in Spiritum sanctum; est tamen nonnullus in scelere pudor culpam agnoscere.

PL 15, 1827B

「私は罪を犯した、義なる血を引き渡したことによって」と彼は言う(マタイ27:5)。裏切り者の悔い改めは空しい。聖なる霊に対して罪を犯したからである。それでも、悪事のなかで咎を認めることには、いくらかの恥じらいがある。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.94.2

2

Et quamvis ille non absolvitur, Judaeorum tamen impudentia confutatur: quos cum professio redarguat venditoris, scelerati tamen sibi vindicant jura contractus, et exsortes reatus esse se credunt, dum dicunt: Quid ad nos? Tu videris (Ibid.) .

PL 15, 1827B

彼は赦されないが、それでもユダヤ人たちの恥知らずは論破される。売った者の告白が彼らを責めているのに、悪しき者たちは契約の権利を自分たちのものと主張し、「それは我々に何の関わりがあるか。汝が自分で見るがよい」と言って、自分たちを罪責とは無縁だと信じている(マタイ27:5)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.94.3

3

Amentes plane, qui putent solvi se magis auctoris scelere, quam teneri. In pecuniariis causis refuso pretio jus solvitur: hi pretium recipiunt, et sacrilegium persequuntur, ac pertinacibus studiis funestam sibi vindicant sanguinis auctionem, cum refunderet venditor sacrilegii mercedem.

PL 15, 1827C

実に狂っている。彼らは、張本人の罪によって自分たちが解かれると考えているが、むしろ縛られているのである。金銭の訴えでは、代金が返されれば権利は消える。ところがこの者たちは、代金を受け取りながら冒瀆を追い求め、頑なな熱意をもって、血の売却という呪われたものを自分たちのものと主張する。売った者が冒瀆の報酬を返していたというのに。