Expositio Evangelii secundum Lucam 2.67.1
(Cap. III. -- Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto. Congregaturus Ecclesiam Dei Filius, ante operatur in servulo.
PL 15, 1576C(第3章第2節)「主の言葉が、荒野でザカリアの子ヨハネに臨んだ。」神の子は、教会を集めようとして、まず小さな僕において働く。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.67.2
Et ideo bene posuit sanctus Lucas factum esse verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto; ut Ecclesia non ab homine coeperit, sed a Verbo. Ipsa enim est desertum, quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Esai. LIV, 1) .
PL 15, 1576Cそれゆえ、聖ルカが、主の言葉が荒野でザカリアの子ヨハネに臨んだと記したのは正しい。教会が人からではなく、言葉から始まったと示すためである。教会自身が荒野だからである。「見捨てられた女の子らは、夫を持つ女の子らよりも多い」のだから(イザヤ54:1)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.67.3
Denique ipsi dicitur: Laetare sterilis (Ibid.) , et Exsulta desertum (Esai. LII, 9) ; quia nullis adhuc convenae plebis operibus colebatur, neque ullum adhuc arbores illae, quae fructum ferre non poterant, meritorum suorum verticem praeferebant.
PL 15, 1576D実に、彼女に言われる。「喜べ、不妊の女よ」(イザヤ54:1)、また「躍れ、荒野よ」(イザヤ52:9)。それは、彼女がまだ寄せ集めの民のいかなる業によっても耕されておらず、実を結ぶことのできなかったあの木々も、自らの功の頂をなお示していなかったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.67.4
Nondum venerat qui diceret: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Psal. LI, 10) . Nondum vitis illa coelestis fructus palmitibus suis, verborum quodam suorum traduce, ministrabat.
PL 15, 1576D「しかし私は、主の家の実り豊かなオリーブのようである」と言う者は、まだ来ていなかった(詩篇51:10)。あの天のブドウの木も、まだ、自らの言葉のいわば接ぎ枝によって、その枝々に実を与えていなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.67.5
Factum est ergo verbum, ut quae erat ante deserta, fructum nobis terra generaret. Factum est verbum, vox secuta est; verbum enim prius intus operatur, sequitur vocis officium. Unde et David dicit: Credidi propter quod locutus sum (Psal. CXV, 1) . Prius credidit, ut loqui posset.
PL 15, 1577Aこうして言葉が臨んだのは、先に荒れていた地が、我々のために実を生むためである。言葉が臨み、声が続いた。言葉はまず内で働き、声の務めがあとに続くからである。それゆえダビデも言う。「私は信じた、それゆえ語った」(詩篇115:1)。先に信じたのは、語ることができるためである。