Expositio Evangelii secundum Lucam 4.2.1
Et plerisque in locis fortasse amoenitas ipsa locorum invitet praetermeantem. Nam si Ulyssem illum, ut fabulae ferunt (licet et Propheta dixerit: Habitabunt in ea filiae Sirenum (Esai. XIII, 21) : etsi non dixisset propheta, nemo tamen jure reprehenderet; cum et gigantes (II Reg. V, 22, et XXIII, 13) , et vallem Titanum Scriptura comprehenderit); si ergo Ulyssem Illum post decem annorum exsilia quibus bellatum in Ilio est, decemque erroris annos festinantem ad patriam, Lotophagi suavitate baccarum tenere potuerunt: si horti Alcinoi retardarunt; si postremo Sirenes cantu vocis illectum, ad illud famosum voluptatis naufragium pene deduxerant, nisi adversus illecebrosae sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures: quanto magis religiosos viros coelestium factorum cedet admiratione mulceri!
PL 15, 1612Cまた多くの場所では、おそらく土地の心地よさそのものが、通り過ぎる者を引き止めるであろう。というのも、あのオデュッセウスを、物語が伝えるところでは(預言者もまた「そこにはセイレンの娘たちが住む」(イザヤ13:21)と言っている。もし預言者が言わなかったとしても、誰も正当には咎めないであろう。聖典は巨人たち(サムエル記下5:22、および23:13)やティタンの谷をも含んでいるからである)、もしあのオデュッセウスを、イリオンで戦われた十年の流離の後、さらに十年の放浪の間、故郷へ急いでいたのに、ロートス食い人たちの木の実の甘さが引き止めることができたのなら、アルキノオスの園が遅らせたのなら、最後にセイレンたちが、声の歌で誘って、あの名高い快楽の難破へ、ほとんど導きかけたのなら(もし仲間たちが、誘惑する歌の響きに向けて蝋を詰め、耳を塞いでいなかったなら)、まして信心深い人々が、天上の行いへの驚嘆によって魅了されることになるのは、どれほど当然であろうか〔底本は cedet。decet と解した〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.2.2
Atque hic jam non baccarum suavitas haurienda, sed panis ille qui descendit de coelo: non olera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt Christi. Nam Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2) .
PL 15, 1613Aそしてここでは、もはや木の実の甘さを汲み取るべきではなく、天から降ったあのパンを汲み取るべきである。アルキノオスの野菜を眺めるべきではなく、キリストの秘跡を眺めるべきである。「弱い者は野菜を食べよ」(ローマ14:2)とあるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.2.3
Non claudendae igitur aures, sed reserandae sunt: ut Christi vox possit audiri, quam quisquis perceperit, naufragium non timebit.
PL 15, 1613Aそれゆえ、耳は閉ざすべきではなく、開くべきである。キリストの声が聞かれうるようにである。それを聞き取る者は誰であれ、難破を恐れない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.2.4
Non corporalibus, ut Ulysses, ad arborem vinculis alligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus vinciendus; ne lasciviarum moveatur illecebris, cursumque naturae detorqueat in periculum voluptatis.
PL 15, 1613Aオデュッセウスのように体の縄目で木〔帆柱〕に縛られるべきではなく、心が霊の絆によって十字架の木に結ばれるべきである。放縦の誘惑に動かされず、本性の進路を快楽の危険へと曲げないためである。