Expositio Evangelii secundum Lucam 5.77.1
Itaque illud Apostolicum, quia Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur . . . . . non inflatur (I Cor. XIII, 4) , in his praeceptis consummatum videmus.
PL 15, 1657Bそれゆえ、使徒のあの言葉、「愛は忍耐強く、親切であり、妬まず……高ぶらない」(一コリント13:4)が、これらの戒めにおいて成就しているのを、我々は見る。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.77.2
Si patiens est, debet patientiam verberanti: si benigna est, non debet respondere maledictis: si non quaerit quae sua sunt, non debet resistere diripienti: si non aemulatur, odisse non debet inimicum.
PL 15, 1657B愛が忍耐強いなら、打つ者に忍耐を示さねばならない。親切なら、呪いに言い返してはならない。自分のものを求めないなら、奪う者に抵抗してはならない。妬まないなら、敵を憎んではならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.77.3
Et tamen Apostolicis divinae superfluunt praecepta pietatis; plus est enim donare, quam cedere: plus est amare inimicos, quam non aemulari. Quae omnia Dominus et dixit, et fecit.
PL 15, 1657Bしかも、神的な敬虔の戒めは、使徒の戒めをなお超えて溢れている。譲ることより与えることが大きく、妬まないことより敵を愛することが大きいからである。主はこれらすべてを、語りもし、行いもした。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.77.4
Qui cum malediceretur, non remaledixit: cum percuteretur, non repercussit: cum despoliaretur, non restitit: cum crucifigeretur, ipsis persecutoribus veniam postulavit, dicens: Pater, dimitte illis peccatum, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 3) .
PL 15, 1657C彼は、呪われても呪い返さず、打たれても打ち返さず、衣を奪われても抵抗せず、十字架にかけられたときには、迫害者たち自身のために赦しを求めて言った。「父よ、彼らの罪を赦せ。彼らは自分が何をしているか知らないのだから」(ルカ23:3)〔底本の番号は23:3。引かれた句はルカ23:34にあたる〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.77.5
Criminatores suos excusabat a crimine. Illi crucem parabant, hic salutem et gratiam rependebat.
PL 15, 1657C彼は、自分を告発する者たちを、その罪状から弁護した。彼らが十字架を用意していたとき、彼は救いと恩寵を返していたのである。