ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput LXXIII 第5巻 第LXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1655D · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.73.1

1

(Vers. 27.) Ordinatur igitur charitas, cum dicitur: Diligite inimicos vestros; ut compleatur illud Ecclesiae, quod ante jam dictum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4) ; Ordinatur enim charitas, cum charitatis praecepta formantur.

PL 15, 1655D

(第27節)それゆえ、「汝らの敵を愛せ」と言われるとき、愛は秩序づけられる。それは、すでに前に言われた教会のあの言葉、「汝ら、私のうちに愛を秩序づけよ」(雅歌2:4)が成就するためである。愛の戒めが形づくられるとき、愛は秩序づけられるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.73.2

2

Vide quam ab altioribus coeperit, et Legem post benedictionis Evangelicae terga rejecerit.

PL 15, 1656A

見よ、彼がいかに高い所から始め、律法を福音の祝福の背後に投げ捨てたかを。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.73.3

3

Lex vicissitudinem imperat ultionis (Exod. XXI, 24) ; Evangelium inimicitiis charitatem, benignitatem odiis, vota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis impertit. Quanto athleta perfectior, qui non sentit injuriam!.

PL 15, 1656A

律法は報復の応報を命じる(出エジプト記21:24)。福音は、敵意に愛を、憎しみに慈愛を、呪いに祈りを、迫害する者に援助を、飢える者に忍耐と報いの恩寵を与える。侮辱を感じない闘士は、どれほど完全であることか。