ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXXIII 第7巻 第CCXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1759B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.223.1

1

Venit ergo paterfamilias et prima hora conduxit operarios, fortassis eos qui a principio mundi usque ad diluvium justi esse meruerunt, de quibus ait: Et locutus sum ad vos ante lucem: et misi ad vos servos meos prophetas ante lucem (Jerem., VII, 25) .

PL 15, 1759B

それゆえ家の主人が来て、第一の時に労働者たちを雇った。おそらく、世の初めから洪水まで義人たるにふさわしかった者たちである。彼らについて〔主は〕言う。「私は汝らに、夜明け前に語り、夜明け前に私の僕である預言者たちを汝らに遣わした」(エレミヤ7:25)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.223.2

2

Tertia post diluvium incipit, Noe caeterorumque tempora comprehendens, qui quasi boni operarii in vineam destinantur; ideo quasi in prandio inebriatus est Noe. Sexta et reliquae Abrahae, Isaac, et Jacob patriarcharum merita distinguunt.

PL 15, 1759C

第三の時は洪水ののちに始まり、ノアとその他の者たちの時代を含む。彼らはいわば善い労働者としてブドウ畑へ遣わされる。それゆえノアは、いわば昼食の席で酔った。第六の時とそれ以降の時は、アブラハム、イサク、ヤコブの族長たちの功績を区別する。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.223.3

3

Nona, inclinante jam saeculo, et tamquam pallescente luce virtutis, Lex et Prophetae decolores mores hominum notaverunt. Undecimam, et quod superest diei, sacer producit adventus. Unde et ipse in Evangelio dicit: Ambulate dum lumen habetis (Joan. XII, 35.) .

PL 15, 1759C

第九の時、世がすでに傾き、徳の光がいわば青ざめゆくころ、律法と預言者たちは人々の色あせた振る舞いを指摘した。第十一の時と日の残りを、聖なる到来がもたらす。それゆえ彼自身も福音書で言う。「光のあるうちに歩め」(ヨハネ12:35)。