Expositio Evangelii secundum Lucam 10.76.1
Consideremus etiam quo in statu neget. Frigus, inquit, erat (Ibid. 18) . Si tempus consideremus, frigus esse non poterat: sed frigus erat ubi Jesus non agnoscebatur, ubi non erat qui lucem videret, ubi negabatur ignis consumens.
PL 15, 1822D彼がどのような状態で否むのかも考察しよう。「寒かった」と言う(ヨハネ18:18)。時節を考えるなら、寒いはずはなかった。しかし、イエスが認められず、光を見る者がおらず、焼き尽くす火が否まれているところには、寒さがあったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.76.2
Frigus ergo erat mentis, non corporis. Denique ad carbones stabat Petrus, quia algebat affectu (Marc. XIV, 54) . Mala flamma Judaica: urit, non calefacit.
PL 15, 1822Dゆえに、それは精神の寒さであって、体の寒さではなかった。実に、ペトロは炭火のそばに立っていたが、それは情が冷えていたからである(マルコ14:54)。ユダヤ人の火は悪しき炎である。焼くが、暖めはしない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.76.3
Malus focus, qui quamdam etiam sanctorum mentibus fuliginem erroris aspergit, juxta quem etiam Petri interiores oculi caligarunt. Illi oculi non carnis et sanguinis, sed oculi mentis, quibus Christum videbat.
PL 15, 1822D悪しき炉であって、聖なる者たちの精神にさえ、誤りの煤をいくらか振りかける。その傍らでは、ペトロの内なる目さえ曇った。その目は肉と血の目ではなく、精神の目であり、それによってキリストを見ていたのである。