Expositio Evangelii secundum Lucam 6.44.1
Et quoniam quae loco superiori perstrinximus, delibasse satis est: nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione Gerasenorum daemoniis afflatos Christo occurrisse cognovimus (Ibid., 28) , hic autem sanctus Lucas unum inducit, eumdemque nudum (nudus enim est quicumque tegumentum naturae suae et virtutis amisit), qua ratione evangelistae de numero dissonare videantur, non otiose praetereundum, sed requirendum arbitror.
PL 15, 1679B前の箇所で簡単に触れたことは、軽く扱えば十分であるから、今は次の点を取り上げる。マタイによる福音書では、ゲラサ人の地で悪霊に憑かれた二人の人がキリストに出会ったことを我々は知っている(マタイ8:28)。ところがここで聖ルカは一人だけを登場させ、しかもその人は裸である(自らの本性と徳の覆いを失った者は、誰でも裸だからである)。福音書記者たちが人数について食い違うように見えるのはどういう理由からか。これは見過ごさず、探究すべきだと私は考える。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.44.2
Et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; vir enim iste qui habebat daemonium, populi figura gentilis est, opertus vitiis, nudus errori, pateus crimini.
PL 15, 1679C人数は食い違っても、奥義は一致している。悪霊に取り憑かれていたこの人は、異邦人の民の象りである。悪徳に覆われ、迷いに裸で、罪に対して開かれている〔刷りの文字が欠けているが patens と読む〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.44.3
Duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt; quoniam cum tres filios Noe generaverit, Sem, Cham, et Japhet (Gen. IX, 18) ; Sem tantum familia in possessionem adscita est Dei.
PL 15, 1679Cあの二人もまた、同じく異邦人の民の象りを受ける。ノアが三人の子、セム、ハム、ヤフェトをもうけたのに(創世記9:18)、セムの家だけが神の所有として迎え入れられたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.44.4
Ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat; benedictus alter, quod aversus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem pietate texisset, et fraterni maledictum seminis eluisset. (Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
PL 15, 1679Cその二人から、異なる諸民族の民が芽生えた。そのうち一方は、裸にされた父を覆わなかったために呪われた。他方は、顔をそむけてはいたが、裸にされた父の恥を目に取り込まぬよう、それでも敬愛に導かれて父を覆い、兄弟の種族にかかった呪いを洗い流したゆえに祝福された。(第27節)「彼は長い年月にわたって〔悪霊に〕駆り立てられていた」と言う。