ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput CIX 第6巻 第CIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1698B · 1 sectio

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.109.1

1

Sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est (Gen. XXII, 9) ; quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur?) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus . . . . inter mortuos sine adjutorio liber (Psal. LXXXVII, 6) , sine adjumento scilicet hominis, aut alicujus creaturae, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.

PL 15, 1698B

しかし、全世界の罪を取り除くほど大いなる者は、人間のうちにはありえなかった。エノクにも、アブラハムにも、イサクにも、それはできなかった。イサクは死に自らを捧げたが、それでも守られた(創世記22:9)。すべての罪を除き去ることはできなかったからである(すべての人の罪がその中で死ぬほど大きな人など、誰がいようか)。それゆえ、民衆の一人でも、数の中の一人でもなく、神の子が父なる神によって選ばれた。この子はすべての者の上にあって、すべての者のために自らを捧げることができた。この子は死ななければならなかった。それは、死よりも強い者として、ほかの者たちを解放するためである。「死者の中で〔…〕助けなく自由な者となった」(詩篇87:6)。すなわち、人間や、いかなる被造物の助けもなく、死から自由になったのである。そして、まことに自由な者である。欲望の隷従を退け、死の鎖を知らなかったからである。