Expositio Evangelii secundum Lucam 2.68.1
Factum est autem verbum, ut sanctus Baptista Joannes poenitentiam praedicaret. Et ideo plerique sancto Joanni typum Legis imponunt; eo quod Lex peccatum denuntiare potuit, donare non potuit.
PL 15, 1577A言葉が臨んだのは、聖なる洗礼者ヨハネが悔い改めを宣べ伝えるためであった。それゆえ多くの者が、聖ヨハネに律法の予型を当てる。律法は罪を告げることはできたが、赦すことはできなかったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.68.2
Lex enim unumquemque qui viam gentium sequebatur, revocat ab errore, restringit a crimine: poenitentiam suadet, ut gratiam consequatur. Lex autem et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) : Joannes vero praenuntius Christi.
PL 15, 1577A律法は、諸国民の道に従う者をみな誤りから呼び戻し、罪から引き離す。恩寵を得るように、悔い改めを勧める。「律法と預言者はヨハネまで」(ルカ16:16)であり、ヨハネはキリストの先触れである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.68.3
Ita Lex et Ecclesiae praenuntia, et gratiae poenitentia est. Bene itaque sanctus Lucas compendio usus est, ut Joannem declararet prophetam, dicens factum esse super eum verbum Domini: alia non adderet; nullus enim eget indicio sui, qui verbo Dei abundat. Unum itaque dixit, et omnia declaravit.
PL 15, 1577Bこうして律法は教会の先触れであり、悔い改めは恩寵の〔先触れ〕である。それゆえ聖ルカは、簡潔さを用いて、ヨハネが預言者であることを、彼に主の言葉が臨んだと言うことで示し、ほかのことは加えなかった。神の言葉に満ちている者は、自分を示す証拠を何も必要としないからである。こうして彼は一つのことを言って、すべてを示した。