ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXXVI 第10巻 第CXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1835B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.126.1

1

(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. Et bene commendatur spiritus, qui reservatur; quod enim commendatur, utique non amittitur. Bonum ergo pignus est spiritus, bonum depositum.

PL 15, 1835B

(第46節)「汝の手に、主よ、私の霊を委ねる」。霊が委ねられるのは、それが守られるからであり、実に適切である。委ねられたものは、決して失われないからである。それゆえ霊は善い担保であり、善い預け物である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.126.2

2

Unde et illic ait: O Timothee, bonum depositum custodi (II Tim. I, 14) . Commendatur enim Patri spiritus; et ideo ait: Quoniam non derelinques in inferno animam meam (Psal. XV, 10) . Vide autem magnum mysterium.

PL 15, 1835B

だから〔パウロ〕もあそこで言う。「テモテよ、善い預かり物を守れ」(二テモテ1:14)。霊は父に委ねられる。それゆえ彼は言う。「汝は私の魂を冥界に見捨てない」(詩篇15:10)。さて、大いなる奥義を見よ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.126.3

3

Nunc commendat in manibus Patris spiritum suum, nunc in Patris gremio sedet; quia totum alius non capit Christum. Denique: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 10) . Commendatur ergo Patri spiritus.

PL 15, 1835B

彼はあるときは自分の霊を父の手に委ね、あるときは父の懐に座す。ほかの誰も、キリストの全体を容れることはできないからである。実に、彼は言う。「私は父の内にあり、父は私の内にある」(ヨハネ14:10)。それゆえ霊は父に委ねられる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.126.4

4

Sed cum sit in superioribus, illuminat et inferna, ut universa redimantur; etenim Christus omnia, et in Christo omnia, licet in singulis Christus operetur (Coloss. III, 11) .

PL 15, 1835C

しかし、彼は高いところにありながら、冥界をも照らす。すべてが贖われるためである。実に、キリストはすべてであり、すべてはキリストの内にある。ただし、キリストは一人ひとりの内で働く(コロサイ3:11)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.126.5

5

Caro moritur, ut resurgat: spiritus Patri commendatur, ut coelestia quoque ab iniquitatis vinculo solverentur, et pax fieret in coelo, quam terrena sequerentur.

PL 15, 1835C

肉は死ぬ。復活するためである。霊は父に委ねられる。天にあるものも不法の絆から解かれ、天に平和が生じ、地上のものがそれに続くためである。