ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXII 第3巻 第XXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1597D · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.22.1

1

Junior horum frater, secundus ordo pietatis; primus enim in patriarchis, secundus in regibus et sacerdotibus est.

PL 15, 1597D

彼ら兄弟のうち後の方〔ファレス〕は、敬虔の第二の序列である。第一の序列は族長たちのうちにあり、第二の序列は王たちと祭司たちのうちにあるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.22.2

2

Utraque enim vita secundum Deum; quia illi quoque qui secundum legem Moysi religiosam et piam militiam militabant, non sunt gratiae et honoris exsortes: sed prior pietatis fructus in autoribus, quam in haeredibus.

PL 15, 1597D

どちらの生も神に従うものである。モーセの律法に従って信心深く敬虔な務めを果たした者たちも、恩寵と栄誉に与らぬ者ではないからだ。ただ、敬虔の実りは、相続人たちにおいてよりも創始者たちにおいてより先である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.22.3

3

Prior enim Zara, qui interpretatione significat oriens; lux enim pietatis veri splendor orientis est, illius utique qui dixit: Oriens nomen est mihi: cujus in patriarchis primitus radius lucis illuxit (Zacch. VI, 12) .

PL 15, 1597D

先なのはザラである。その名は解釈すれば「昇る者」を意味する。敬虔の光は昇る者の真の輝きだからである。まさに「昇る者が私の名である」と語った者の輝きであり、その光の輝きは族長たちのうちに最初に照り出した(ゼカリヤ6:12)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.22.4

4

Hi enim primi vitae suae actum in hoc saeculo praemiserunt, in quorum manu nostri quoque actus tamquam plenioris corporis, qui adhuc naturae quodam generantis utero tenebamur, figura praecessit.

PL 15, 1598A

彼らこそ、自らの生の行いをこの世で最初に先立てて示した者であり、その手において、我々の行いの――まだ自然という産み出す胎に抱えられていた、より満ちた体としての我々の行いの――象りが先に現れた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.22.5

5

Sed media tamquam sepis objecta Legis est observatio, et quodammodo vita majorum videtur incisa, de qua in typo illa obstetrix, fortasse justitia, quae nos emissos alvo naturae matris excepit, dixisse proditur: Hic exiet prior.

PL 15, 1598A

しかし間には、垣のように、律法の遵守が置かれ、祖先の生はある意味で切り裂かれたと見える。その象りにおいて、あの産婆――おそらく正義であろう、自然という母の胎から出された我々を受け取った者――が「これが先に出る」と言ったと伝えられる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.22.6

6

Et revera mirabilis ille erat ordo pietatis, non a Moyse, nec ab aliquo homine, nec per hominem, sed munere quodam sapientiae sponte se infundentis impressus.

PL 15, 1598A

そして実に、あの敬虔の序列は驚くべきものであった。それはモーセからのものでも、誰か人間からのものでも、人間を通したものでもなく、自ら進んで注ぎ込む知恵の賜物によって刻印されたものであった。