Expositio Evangelii secundum Lucam 5.55.1
Cum hoc feceris, memento quia peccator es; lugeto peccata tua, lugeto delicta. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis; quia Trinitas est quae peccata condonat. Ablue igitur te lacrymis tuis, et fletibus lava.
PL 15, 1651Bこれをなしたなら、自分が罪人であることを心に留めよ。自分の罪を嘆け、自分の罪〔delicta〕を嘆け。第三の祝福が罪を嘆く者のものであるのは適切である。罪を赦すのは三位一体だからである。それゆえ、あなたの涙で自らを洗い、嘆きによって清めよ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.55.2
Si tu ipse te fleveris, alius te non flebit; nam si Saul deflevisset peccata sua, Samuel eum non deflevisset (I Reg. XV, 35) . Habet unusquisque quos fleat mortuos suos. Mortui sumus, quando peccamus, quando implemur ossibus mortuorum.
PL 15, 1651Cあなたが自分で自分のために泣くなら、ほかの者があなたのために泣くことはない。サウルが自らの罪を嘆いていたなら、サムエルは彼のために嘆かなかったであろう(サムエル記上15:35)。各人には、嘆くべき自分の死者たちがいる。我々が罪を犯すとき、死者たちの骨で満たされるとき、我々は死んでいるのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.55.3
Mortuus est sermo malus, qui exit de ore; exit enim de sepulcro malo: Sepulcrum autem patens est guttur eorum (Psal. V, 11) . Ideo dicit Apostolus: Imitatores mei estote (I Cor. IV, 16) . Vult nos delictorum meminisse nostrorum.
PL 15, 1651C口から出る悪しき言葉は死んでいる。悪しき墓から出るからである。「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)。それゆえ使徒は言う。「私に倣う者となれ」(一コリント4:16)。彼は、我々が自分たちの罪〔delicta〕を覚えていることを望むのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.55.4
Paulus non habebat quod lugeret, ex quo in Christum credidit, et tamen priora deflebat dicens: Quia non sum dignus vocari apostolus; quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Ille igitur peccator ante fidem, nos vero adhuc peccamus post fidem.
PL 15, 1651Cパウロは、キリストを信じて以後、嘆くべきものをもたなかった。それでも彼は以前のことを嘆いて言った。「私は使徒と呼ばれるにふさわしくない。神の教会を迫害したからである」(一コリント15:9)。彼は信仰以前には罪人であったが、我々は信仰ののちもなお罪を犯している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.55.5
Qui peccator est, defleat se, et arguat se, ut fiat justus: Justus enim accusator est sui (Prov. XVIII, 17) .
PL 15, 1651C罪人である者は、自らを嘆き、自らを責めて、義人となるようにせよ。「義人は自らの告発者である」(箴言18:17)。