ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput IX 第3巻 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1592C · 8 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.1

1

Omnia convenire de Christo evidentibus signatur oraculis, nec posse divinae fructum potentiae ad Salomonis gratiam derivari, qui David filius fuit, cujus finis haud dubie cognoscitur. Finis enim fuit regni Salomonis, et pacis, ut Regnorum lectionibus demonstratur.

PL 15, 1592C

万事がキリストに合致することは、明白な神託によって示される。そして、神的な力の実りを、ソロモンの栄誉に帰することはできない。彼はダビデの子であり、その終わりはまぎれもなく知られているからである。ソロモンの国と平和には終わりがあった。列王記の朗読が示すとおりである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.2

2

Unus est Christus, cujus regnum non habet finem. Deinde nullis Salomon gentibus imperavit, Christus vero Ecclesiam de nationibus congregavit universis. Postremo vivente David, et natus est Salomon, et regnum est consecutus.

PL 15, 1592C

キリストは唯一であり、その国に終わりはない。さらに、ソロモンはいかなる諸国民をも治めなかったが、キリストは教会をすべての諸民族から集めた。最後に、ダビデの存命中にソロモンは生まれ、王国を継いだ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.3

3

Hic autem qui promittitur, post mortem David surrrecturus esse monstratur, sicut habes: Quia cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo de semine tuo, qui erit ex ventre tuo, et parabo regnum ejus.

PL 15, 1592C

だが、約束されている者は、ダビデの死後に立ち上がる〔底本は surrrecturus。surrecturus と読む〕ことになると示されている。あなたが読むとおりである。「汝の日々が満ち、汝が汝の父祖たちとともに眠るとき、私は汝の子孫から、汝の腹から出る者を起こし、その国を備える」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.4

4

Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem ejus in saeculum (I Par. XVII, 11 et 12) . Numquid in saeculum regnavit Salomon, qui annis tantummodo quadraginta regnavit? Ego ero, inquit, ei in patrem, et ille mihi in filium (Ibid., 13) .

PL 15, 1592D

「彼は私のために家を建て、私はその座を世にわたって立てる」(歴代誌上17:11、12)。ソロモンが世にわたって王であったろうか。彼はわずか四十年しか王でなかったのに。「私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となる」と彼は言う(歴代誌上17:13)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.5

5

Quis est iste proprius Dei Filius, nisi cui dictum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ? Et, Misericordiam meam non dispergam ab eo . . . . . et fidelem eum servabo in domo mea, et in regno ejus in saeculum (Par. XVII, 13 et 14) ?

PL 15, 1592D

神の固有の子とは、「汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ」と言われた者(詩篇2:7)、また「私は私の慈しみを彼から散らさない……私は彼を私の家と、その国において世にわたって忠実な者として保つ」と言われた者(歴代誌上17:13、14〔底本は Par. と書名の番号を欠く。歴代誌上と取った〕)以外の誰であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.6

6

At vero Salomonem fortasse ideo errasse tam graviter, ne errarent homines, et ad ipsum crederetur manasse promissum, divinarum serie cognovimus lectionum.

PL 15, 1592D

だがソロモンがこれほど重く過ったのは、おそらく、人々が過たないように、また約束が彼にまで流れ込んだと信じられないようにするためであったことを、我々は聖書の朗読の筋道から知った。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.7

7

Aedificavit enim templum Astartae idolo propter amorem mulieris, et indignatus est Dominus in Salomonem (III Reg. XI, 4 et seq.) .

PL 15, 1593A

実に彼は、女への愛のゆえに偶像アスタルテの神殿を建て、主はソロモンに憤った(列王記三11:4以下)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.9.8

8

Si igitur, vivente David, regnare coepit (sic enim habes, quod cum esset nuntiatum David regnare Salomonem, adoravit rex David in cubili suo, et dixit (III Reg. I, 48) : Benedictus Dominus Deus Israel, qui dedit mihi hodie de semine meo sedentem in throno meo, et oculi mei vident ), si erravit, si offendit, vides quoniam promissi series Christum spopondit.

PL 15, 1593A

それゆえ、ダビデの存命中に彼が王となり始めたのなら(実に、あなたは読む。ソロモンが王となったとダビデに告げられたとき、ダビデ王は自分の寝床で礼拝し、こう言った(列王記三1:48)。「イスラエルの神なる主は祝福されよ。主は今日、私の子孫から、私の王座に座る者を私に与え、私の目はそれを見ている」)、彼が過ち、罪を犯したのなら、約束の連なりがキリストを約束したことをあなたは見る。