Expositio Evangelii secundum Lucam 4.6.1
Venit Dominus ad lavacrum; omnia enim pro te factus est. Iis qui sub Lege sunt, quasi sub Lege esset, cum ipse sub Lege non esset, circumcisus est; ut eos qui sub Lege sunt, lucrifaceret: his qui sine Lege erant, convivii communitate sociatus est; ut lucraretur eos, qui sine Lege vivebant.
PL 15, 1613D主は洗礼に来た。あなたのために万事となったからである。律法の下にある者たちには、自分は律法の下にないのに、律法の下にある者のように、割礼を受けた。律法の下にある者たちを得るためである。律法を持たない者たちには、会食の交わりによって結ばれた。律法なしに生きていた者たちを得るためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.6.2
Factus est infirmis infirmus per corporis passionem; ut infirmos lucrifaceret. Omnibus postremo omnia factus est, pauper pauperibus, dives divitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, profluus abundantibus.
PL 15, 1614A弱い者たちには、体の受難によって弱い者となった。弱い者たちを得るためである。最後には、すべての人に対してすべてとなった。貧しい者たちには貧しく、富む者たちには富み、泣く者たちとともに泣き、飢える者たちとともに飢え、渇く者たちとともに渇き、あり余る者たちには気前のよい者となった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.6.3
In carcere cum paupere est, cum Maria flet, cum apostolis epulatur, cum Samaritana sitit: in deserto esurit; ut cibus primi hominis, quem praevaricatione gustaverat, jejunio Domini solveretur.
PL 15, 1614A牢獄では貧しい者とともにおり、マリアとともに泣き、使徒たちとともに宴をし、サマリアの女とともに渇き、荒野では飢える。最初の人の食物、すなわち彼が背反によって味わったものが、主の断食によって解かれるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.6.4
Nostro periculo Adam scientiae boni et mali famem solvit, nostro emolumento famem iste suscepit.
PL 15, 1614Aアダムは、我々の危険において、善悪の知識の飢えを満たした。この者は、我々の益のために飢えを引き受けた。