Expositio Evangelii secundum Lucam 3.50.1
Haec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putavi prolixius prosequenda; ne quis cum ista in Evangelio minus attento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret: quae sancti evangelistae ad majora miracula, et diviniora Domini gesta properantes, perstringenda brevius, quam diffundenda uberius putaverunt.
PL 15, 1612A兄弟よ、あなたのために、キリストの系図についてのこれらの事柄は、知られていないわけではないが、より詳しく論じるべきだと考えた。福音書の中でこれらを注意の足りない心で読み返す者が、いくらか揺れ動くことのないためである。聖なる福音書記者たちは、より大きな奇跡と、主のより神的な行いへと急ぎ、これらは豊かに述べ広げるよりも簡潔にかすめて述べるべきだと考えたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.50.2
Eorum igitur more, qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes, videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus: verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur, quasi puer machaeram, tractare per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret.
PL 15, 1612Aそれゆえ、道を知らない者たちに、道のしるしのようなものと小道を示せば足りると考える人々の流儀にならって、霊の道の小道を集めつつ、我々は、真理が幸いな結果をもたらすかどうかはさておき、少なくとも信仰の敬虔な導きによって、奥義の秘密へと進んでゆく〔videro utrum … は「…かどうかは措くとして」の言い回しと取った〕。我々が恐れるのは、これを読む者が、諺に言うように、剣を持つ子供のように、幼さゆえに強い武器の扱いを知らず、読むことから救いよりも、無思慮から傷を受けることである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.50.3
Infirmos enim tela sua vulnerant, nec potest bene uti armis, qui ea ferre non noverit. Et ideo circa fidem vir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam, nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae virtute juventutis amissa, coronam gloriosi certaminis non requirat, et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat, aut anserem, aevo fessa minorum avium implumes fetus requirat, qui solidiorem cibum afferre non possint.
PL 15, 1612B弱い者たちは自らの武器によって傷つけられ、武器を携えることを知らぬ者は、それを善く用いることができない。それゆえ信仰において求められるのは、完成した人である。その人においては、幼さが知識の地面を這うことはなく、何か衰えた、奥義の認識の感覚を欠いた年齢がよろめくこともない。その年齢は、青年の力を失って、栄光ある戦いの冠を求めず、老いゆくワシのように、かつては足でノウサギやガチョウを捕らえるのを常としていたのに、年に疲れて、より小さな鳥の羽の生えそろわない雛を求める。その雛は、より固い食物をもたらすことができないのである。