ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XVII 第6巻 第XVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1673A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.17.1

1

Habet tamen et quae peccavit unguentum. Defer mihi et tu post peccata poenitentiam. Quocumque vel in domum indigni, vel in domum pharisaei audieris justum venisse, contende: praeripe hospiti gratiam, praeripe regnum coelorum: A diebus enim Joannis Baptistae . . . . . regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth. XI, 12) .

PL 15, 1673A

だが、罪を犯した女も香油を持っている。あなたも、罪ののちに、私のために悔い改めをもたらせ。ふさわしからぬ者の家であれ、ファリサイ派の人の家であれ、義なる者が来たと聞いたなら、どこへでも急げ。主人より先に恩寵を取れ、天の国を先に取れ。「洗礼者ヨハネの日々から……天の国は迫られ、迫る者たちがそれを奪い取る」(マタイ11:12)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.17.2

2

Ubicumque audieris Christi nomen, accurre: in cujuscumque interiorem domum Jesum intrasse cognoveris, et ipse festina.

PL 15, 1673A

キリストの名を聞くところならどこへでも駆けつけよ。誰の奥の家にイエスが入ったと知ったとしても、あなた自身も急げ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.17.3

3

Cum repereris sapientiam, cum repereris justitiam in alicujus penetralibus recumbentem, accurre ad pedes, hoc est, vel extremam partem quaere sapientiae. Noli fastidire pedes: fimbriam illa tetigit, et sanata est (Luc. VIII, 44) . Lacrymis confitere delicta, dicat de te quoque justitia illa coelestis:

PL 15, 1673A

知恵を見いだしたとき、正義が誰かの奥まった所に席に着いているのを見いだしたとき、足もとに駆けつけよ。すなわち、知恵の端の部分だけでも求めよ。足を嫌ってはならない。かの女は衣の房に触れて癒やされた(ルカ8:44)。涙によって罪を告白せよ。かの天上の正義が、あなたについてもこう言うがよい。