Expositio Evangelii secundum Lucam 8.85.1
Discant non in facultatibus crimen haerere, sed in iis qui uti nesciant facultatibus; nam divitiae ut impedimenta in improbis, ita in bonis sunt adjumenta virtutis.
PL 15, 1791B彼らは学ぶがよい。罪が富にあるのではなく、富を使うすべを知らない者にあることを。富は、邪悪な者においては妨げであるように、善い者においては徳の助けだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.85.2
Dives certe Zachaeus electus à Christo; sed dimidium bonorum suorum pauperibus largiendo, reddendo etiam in quadruplum quae fraude sustulerat (alterum enim non sat est: nec habet gratiam liberalitas, si injuria perseverat; quia non spolia, sed dona quaeruntur), uberiorem mercedem, quam conferebat, accepit.
PL 15, 1791Bザアカイは確かに金持ちであったが、キリストに選ばれた。だが彼は、自分の財産の半分を貧しい者に施し、不正によって取ったものを四倍にして返すことによって(実際、一方だけでは十分でなく、不正が続くなら、気前のよさは感謝されないからである。求められるのは奪ったものではなく、贈り物だからである)、自らが差し出したものよりも豊かな報いを受けた。