ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput VIII 第1巻 第VIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1536C · 8 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.1

1

Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio viderunt, et ministri fuerunt Verbi. Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit, et actio.

PL 15, 1536C

「初めから見た者、言葉の奉仕者であった者たちが、我々に伝えたとおり」。完全な人には二つの徳がある。すなわち、志向と行為である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.2

2

Utramque igitur virtutem sanctus Evangelista apostolis defert; non solum enim viderunt, sed etiam ministri, inquit, Verbi fuerunt. Intentio visionis, actionis est ministerium: finis autem intentionis est actio: principium actionis intentio.

PL 15, 1536C

それゆえ聖なる福音書記者は、この二つの徳を使徒たちに帰する。彼らはただ見たのではなく、「言葉の奉仕者でもあった」と言うからである。見ることは志向であり、奉仕は行為である。志向の目的は行為であり、行為の始まりは志向である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.3

3

Atque ut proprio apostolorum utamur exemplo, intentio est, quod Petrus et Andraeas audita Domini voce dicentis: Faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19) , sine ulla comperendinatione reliquerunt scalmum, Verbum secuti sunt.

PL 15, 1536D

使徒たち自身の例を用いよう。ペトロとアンデレが、主が「私は汝らを人間の漁師にしよう」と言う声を聞いて(マタイ4:19)、少しも延ばさずに舟を捨て、言葉に従ったのは、志向である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.4

4

Sed non statim in intentione actio: nec ibi quidem adhuc actio, sed intentio ubi dicit Petrus: Domine, Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) .

PL 15, 1536D

しかし、志向のうちに直ちに行為があるのではない。ペトロが「主よ、なぜ私は今汝に従えないのか。私は汝のために魂を差し出そう」と言うところ(ヨハネ13:37)でも、そこにはなお行為はなく、志向があった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.5

5

Erat enim intentio passionis, sed nondum erat actio; licet in jejuniis jam esset actio, esset in vigiliis, esset in contemptu corporalium voluptatum; haec enim est actio Christiani.

PL 15, 1537A

そこには受難への志向があったが、まだ行為はなかった。ただし、断食、徹夜、体の快楽の軽蔑には、すでに行為があった。これこそキリスト教徒の行為だからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.6

6

Neque enim in omnibus rebus simul et intentio, et actio est: sed cum sit rei alterius actio, alterius adhuc intentio est.

PL 15, 1537A

あらゆる事柄において、志向と行為が同時にあるわけではない。ある事柄の行為がある間に、別の事柄の志向はなおあるのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.7

7

Nam et ipse Petrus cum multa apostolica virtute perpeti peregisset; postea tamen quando dixit ei Dominus: Tu me sequere (Joan. XXI, 22) , tulit crucem suam et secutus est Verbum, atque actionem subiit passionis.

PL 15, 1537A

ペトロ自身も、使徒としての大きな徳をもって多くを耐え抜いたが〔perpeti peregisset の形は定かでない。「耐え忍ぶことを成し遂げた」と取った〕、そのあとで主が彼に「汝は私に従え」と言ったとき(ヨハネ21:22)、自分の十字架を取って言葉に従い、受難の行為に服した。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.8.8

8

Sed fuerat in Petro, Andrea, Joanne, et caeteris apostolis et intentionis, et actionis aequalitas.

PL 15, 1537A

しかしペトロにも、アンデレにも、ヨハネにも、他の使徒たちにも、志向と行為の釣り合いがあった。