Expositio Evangelii secundum Lucam 10.117.1
Intuere nunc Christi vestimenta divisa. Ubi illa quaeram? Quaere in Matthaeo, invenies penes ipsum solum chlamidem coccineam (Matth. XXVII, 28) : penes Joannem vestem purpuream (Joan. XIX, 2) : penes Marcum purpuram tantum (Marc. XV, 17) : penes Lucam vestem albam (Luc. XXIII, 11) ; hac enim sola pro sua fuit portione contentus.
PL 15, 1833Aさて、キリストの分けられた衣に目を向けよ。それをどこに求めようか。マタイの中に探せ。彼のもとにだけ緋色の外套を見いだすであろう(マタイ27:28)。ヨハネのもとには紫の衣(ヨハネ19:2)、マルコのもとにはただ紫布(マルコ15:17)、ルカのもとには白い衣(ルカ23:11)がある。〔ルカは〕自分の分として、この衣だけで満足したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.117.2
Quantos itaque Christus sua veste vestivit? Puto autem quod non quatuor tantum, sed omnes vestivit milites, et omnibus abundavit. Sed revertamur ad evangelistas.
PL 15, 1833Bそれでは、キリストは自らの衣で何人に衣を着せたのか。私は、四人だけでなくすべての兵士に着せ、すべての者に十分に行き渡ったと思う。しかし福音書記者たちに戻ろう。