ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXXIII 第10巻 第CXXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1834B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.123.1

1

(Vers. 40.) Quam exsecrabilis in facto iniquitas Judaeorum, ut quasi latronem crucifigerent omnium redemptorem! Bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa ejus auferret.

PL 15, 1834B

(第40節)ユダヤ人の不法は、事実においてなんと忌まわしいことか。万人の贖い主を盗賊のように十字架につけたのである。しかし奥義においては、彼は善い盗賊である。悪魔を待ち伏せして、その器を奪い取ったのだから。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.123.2

2

Mystice autem latrones duo duos populos peccatores significant per baptismum crucifigendos esse cum Christo: quorum dissensio diversitatem pariter credentium signat. Denique unus a sinistris, alter a dextris erat (Joan. XIX, 30) . Increpatio quoque futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat.

PL 15, 1834C

奥義の意味では、二人の盗賊は、洗礼によってキリストとともに十字架につけられるべき二つの罪人の民を表す。二人の不和は、同じく信じる者たちの多様さを示している。実に、一人は左に、もう一人は右にいた(ヨハネ19:30〔底本が刷るままの引照。左右の盗賊の句とは合わない〕)。また、叱責は、十字架のつまずきが信じる者たちの間にもやがて現れることを明らかにしている。