ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput IX 第4巻 第IX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1614D · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.9.1

1

Quem igitur opponeret ducem contra tot illecebras saeculi, contra tot versutias diaboli; cum sciret nobis primo contra carnem et sanguinem, deinde contra potestates, contra rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae quae sunt in coelestibus, esse luctamen?

PL 15, 1614D

それでは、世のかくも多くの誘惑に対し、悪魔のかくも多くの狡智に対して、誰を導き手として立てただろうか。我々の戦いが、まず肉と血に対して、次に諸権力に対して、この闇の世界の統治者たちに対して、天にある悪の霊的なものどもに対してあることを、知っていたのに。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.9.2

2

Angelum opponeret? Et ipse lapsus est, et legiones angelorum vix singulis profuerunt. Seraphim dirigeret? Et ipsum descendit in terras in medium populi immunda labia habentis, et unius tantum prophetae labia, apposito carbone, mundavit (Esai. VI, 6 et 7) .

PL 15, 1615A

天使を立てただろうか。だが天使自身も堕ちたし、天使の軍団も一人一人にはほとんど益しなかった。セラフィムを遣わしただろうか。だがそのセラフィムも、汚れた唇を持つ民の真ん中の地へ降り、ただ一人の預言者の唇を、炭を当てて清めたのである(イザヤ6:6、7)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.9.3

3

Alius dux requirendus fuit, quem sequeremur omnes. Quis tantus esset dux, qui prodesset omnibus, nisi ille qui supra omnes est? Quis me supra mundum constitueret, nisi qui major est mundo?

PL 15, 1615A

別の導き手が求められねばならなかった。我々すべてが従うべき者である。すべての人に益するほどの導き手とは、すべての上にある者でなくて誰であろうか。私を世の上に据えうるのは、世より大きい者でなくて誰であろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.9.4

4

Quis tantus esset dux, qui posset masculum et feminam, Judaeum et Graecum, Barbarum et Scytham, servum et liberum uno regere ductu; nisi solus qui est omnia et in omnibus Christus?.

PL 15, 1615A

男と女、ユダヤ人とギリシア人、異国人とスキタイ人、僕と自由人を、一つの導きで治めうるほどの導き手とは、すべてであり、すべてのうちにあるキリストただ一人でなくて誰であろうか。