Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.1
(Vers. 24) . Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca arida quae non habent aquam, quaerens requiem, et non inveniens. Hoc de Judaeorum plebe dictum ambigi non potest, quam Dominus a regno suo in superioribus segregavit.
PL 15, 1723C(第24節)「汚れた霊が人から出て行くと、水のない乾いた場所を歩き回り、休み場を求めるが、見いださない」。これがユダヤの民について言われたことは疑いえない。主は先の箇所で、その民を自らの国から切り離した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.2
Unde omnes quoque haereticos et schismaticos Da regno ei, et ab Ecclesia intellige separatos. Et ideo non Dei, sed immundi spiritus omnes schismaticorum haereticorumque liquido claret esse conventus.
PL 15, 1723Cここから、あなたはすべての異端者と分派の者もまた、神の国から〔底本は Da regno ei。a regno Dei と読む〕、教会から切り離されていると理解せよ。それゆえ、分派の者と異端者の集会はことごとく、神のではなく汚れた霊のものであることが明らかである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.3
Itaque in uno homine totius Judaici populi comparatio est, a quo per legem spiritus immundus exierat.
PL 15, 1723Cこうして、一人の人の中に、ユダヤの全民の喩えがある。その民から、律法によって汚れた霊は出て行ったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.4
Sed quia in nationibus et gentibus per fidem Christi requiem reperire non potuit (immundis enim spiritibus Christus incendium est, qui in pectoribus gentilium, quae ante arida erant, postea per baptismum rore Spiritus sancti humescebant, jacula adversarii ignita restrinxerat), ideo regressus ad plebem est Judaeorum, quae forensi et perfunctoria specie compta, animo manet interiore pollutior.
PL 15, 1723Cしかし、汚れた霊は、キリストの信によって諸民族と諸国民のうちに休み場を見いだせなかったので、ユダヤの民のもとに戻った(というのも、キリストは汚れた霊にとって燃え盛る火だからである。キリストは、以前は乾いていたが、のちに洗礼によって聖なる霊の露で潤うようになった異邦人たちの胸の中で、敵の火の矢を押しとどめたのである)。この民は、外向きの上辺だけの見かけで飾られているが、内なる心ではいっそう汚れたままである。〔丸括弧内の関係詞の係りは崩れている。「胸」が潤うようになった、「キリスト」が矢を止めた、と取った〕
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.5
Neque enim sacri fontis irriguo aut abluebat, aut restinguebat ardorem: meritoque ad eam spiritus redibat immundus, adducens secum septem spiritus nequiores se; quoniam in hebdomada Legis et octavae mysterium sacrilega mente commisit.
PL 15, 1723Dこの民は、聖なる泉の灌ぎによって、その燃えるものを洗うことも、消すこともしなかったからである。それゆえ汚れた霊は当然この民のもとに戻り、自分より悪い七つの霊を連れてきた。この民は律法の七日と八日目の奥義に対して、瀆聖の精神で〔罪を〕犯したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.6
Itaque ut nobis multiplicatur septiformis Spiritus gratia: ita illis immundorum spirituum omnis cumulatur injuria; universitas enim hoc numero aliquoties comprehenditur, propter quod septimo die conclusis mundi operibus, requievit Deus (Gen. II, 2) .
PL 15, 1723Dそれゆえ、我々に七重の霊の恩寵が増し加わるように、彼らには汚れた霊どものあらゆる害が積み重なる。全体は、しばしばこの数で言い表されるからである。そのために、七日目に世の業が完成されたとき、神は休んだ(創世記2:2)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.95.7
Ideo et sterilis septem peperit, et populosa in filiis infirmata est (I Reg. II, 5) . Denique ut scias Synagogae populum deformari, ubi Ecclesiae beatitudo laudatur, subjecit:
PL 15, 1724Aそれゆえ、不妊の女は七人を産み、子の多い女は子らのゆえに衰えた(サムエル記上2:5)。実に、教会の幸いが賛えられるところで会堂の民が醜くされることをあなたが知るように、彼は続けて言った。