ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XXXI 第3巻 第XXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1602A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.31.1

1

Etenim cum Israelitas in diebus Judicum superioribus fames temporibus urgeret, a Bethlehem civitate Judaeae, in qua natus est Christus, abiit vir colere in agro Moab cum uxore et duobus filiis, Elimelech viro nomen, mulieri Noemi.

PL 15, 1602A

実に、先の士師たちの日々に、飢饉が時節によってイスラエル人を圧迫していたとき、キリストが生まれたユダヤの町ベツレヘムから、一人の男が、妻と二人の息子とともに、モアブの地に住みに行った。男の名はエリメレク、女の名はナオミであった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.31.2

2

Filii ejus acceperunt sibi uxores Moabitidas, nomen uni Orpha, et nomen secundae Ruth: et inhabitaverunt illic quasi decem annis, et mortui sunt.

PL 15, 1602A

その息子たちは、モアブの女たちを妻に迎えた。一人の名はオルパ、二人目の名はルツであった。彼らはそこに十年ほど住み、そして死んだ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.31.3

3

Sed derelicta mulier, duobus filiis et viro proprio destituta, cognito quod Deus visitaret Israel, regredi domum parans, coepit suadere ut domum propriam repeterent uxores filiorum suorum. Una concessit: Ruth vero cum socru mansit.

PL 15, 1602A

しかし、残された女は、二人の息子と自分の夫を失い、神がイスラエルを訪れたと知ると、家に戻る支度をして、息子たちの妻に、それぞれの家に帰るよう勧め始めた。一人は従ったが、ルツは姑とともに留まった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.31.4

4

Cui cum diceret socrus: Ecce jam consponsa tua ad populum suum regressa est, et ad deos suos: et tu revertere pariter cum consponsa tua, respondit Ruth: Non contingat mihi dimittere te, et redire ad deos meos; quia quocumque tu ieris, ibo tecum, et ubi tu habitaveris, habitabo.

PL 15, 1602B

姑が彼女に「見よ、汝と同じ嫁〔オルパ〕はすでに自分の民と自分の神々のもとへ帰った。汝も同じ嫁とともに帰れ」と言うと、ルツは答えた。「私が汝を見捨てて、私の神々のもとに戻ることがありませんように。汝の行く所へ私も行き、汝の住む所に私も住むからである」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.31.5

5

Populus tuus, populus meus: Deus tuus, Deus meus. Et ubi mortua fueris, moriar: et ubi sepulta fueris, sepeliar (Ruth. I, 15, 17) . Atque ita duae pervenerunt Bethlehem.

PL 15, 1602B

「汝の民は私の民、汝の神は私の神である。汝が死ぬ所で私も死に、汝が葬られる所で私も葬られる」(ルツ記1:15、17)。こうして二人はベツレヘムに着いた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.31.6

6

Hos igitur mores, atque hanc sanctitatem erga socrum, pietatem erga defunctum, religionem erga Deum cum cognovisset Booz proavus David (Ruth. IV, 13) , juxta legem Moysi, ut semen defuncti proximi suscitaret, eam sibi elegit uxorem.

PL 15, 1602B

ダビデの曽祖父ボアスは、これらの習い、姑への聖さ、死者への敬虔、神への信心を知り(ルツ記4:13)、モーセの律法に従って、近親の死者の子孫を起こすために、彼女を自らの妻に選んだ。