Expositio Evangelii secundum Lucam 8.75.1
Est autem honor non solum honorificentiae, sed etiam largitatis: Viduas honora, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3) . Honor enim est deferre pro meritis. Pasce patrem tuum, pasce matrem tuam.
PL 15, 1788Bところで敬うとは、敬意を示すだけでなく、施すことでもある。「やもめを敬え、真にやもめである者を」(一テモテ5:3)。実に、敬うとは功績に応じて与えることである。あなたの父を養え、あなたの母を養え。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.75.2
Et si paveris matrem, adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus quos pro te passa est: non reddidisti obsequia quibus te illa gestavit: non reddidisti alimenta quae tribuit tenero pietatis affectu, immulgens labris tuis ubera: non reddidisti famen quam pro te illa toleravit; ne quid quod tibi noxium esset, ederet; ne quid quod lacti noceret, hauriret.
PL 15, 1788Bたとえあなたが母を養ったとしても、なお苦痛を返してはいない。母があなたのために受けた責め苦を返してはいない。母があなたを身に宿していたあいだ、あなたのために払った気遣いを返してはいない。母が柔らかな敬虔の情をもって与えた養い、あなたの唇に乳房を含ませたことを返してはいない。母があなたのために耐えた飢えを返してはいない。それは、あなたに害となるものを食べず、乳に障るものを口にしないための飢えであった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.75.3
Tibi illa jejunavit, tibi manducavit, tibi illa quem voluit cibum non accepit, tibi quem noluit cibum sumpsit, tibi vigilavit, tibi flevit: et tu illam egere pateris? O fili, quantum tibi sumis judicium, si non pascas parentem!
PL 15, 1788Cあなたのために母は断食し、あなたのために食べ、あなたのために、欲した食べ物を口にせず、あなたのために、欲しない食べ物を取り、あなたのために寝ずに過ごし、あなたのために泣いた。それなのに、あなたは母が困窮するのを放っておくのか。子よ、親を養わないなら、あなたはどれほどの裁きを自分に招くことか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.75.4
Illi debes quod habes, cui debes quod es. Quantum judicium, si pascat Ecclesia quos tu nolis pascere! Si quis fidelis, inquit, aut si qua fidelis habet viduas, subministret illis; ut non gravetur Ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat (I Tim. V, 16) . Hoc de extraneis: quid de parentibus?.
PL 15, 1788Cあなたは、自らの存在を負うている者に、自らの持つものを負っている。あなたが養おうとしない者たちを教会が養うなら、どれほどの裁きか。「信者である男、あるいは信者である女が、やもめを抱えているなら、彼らを援助せよ。教会が重荷を負わず、真にやもめである者たちに足りるようにするためである」(一テモテ5:16)と使徒は言う。これは他人についてのことである。親についてはどうか。