ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput VII 第6巻 第VII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1670B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.7.1

1

Bene ergo dicit: Cantavimus vobis, et non saltastis (Exod. XV, 1) . Cantavit enim Moyses quando in mari Rubro ad transitum Judaeorum fluctus obriguit, unda circumstetit, eademque equos Aegyptiorum, ascensoresque refusa demersit.

PL 15, 1670B

それゆえ「我々は汝らのために歌ったが、汝らは踊らなかった」(出エジプト記15:1)と言うのは適切である。モーセが歌ったのは、紅海でユダヤ人たちの渡りのために波が固まり、水が周りに立ち、同じ水が流れ戻ってエジプト人の馬と乗り手を沈めたときだからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.7.2

2

Cantavit Esaias dilectae vineae suae canticum (Esai. V, 1) , significans asperam flagitiis fore plebem, quae fecundis prius erat virtutibus fructuosa.

PL 15, 1670B

イザヤは、愛するブドウ畑の歌を歌った(イザヤ5:1)。かつては豊かな徳によって実り多かった民が、恥ずべき悪行のゆえに荒れすさぶことを示したのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.7.3

3

Cantaverunt Hebraei, cum vestigia eorum tactu flammae rorantis humescerent, et intus extraque ardentibus omnibus; solos tamen ignis innoxius lamberet, nec adureret (Dan. III, 24) .

PL 15, 1670B

ヘブライ人たちは歌った。露を帯びた炎に触れて彼らの足跡が湿り、内も外もすべてが燃えているのに、火は彼らだけを害することなくなめ、焼くことがなかったときである(ダニエル3:24)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.7.4

4

Habacuc quoque cantico publicam doctus mulcere moestitiam, prophetavit dulcem Domini fore fidelibus passionem (Habac. III, 2) . Cantaverunt ergo prophetae spiritalibus modulis publicae salutis oracula resultantes. Fleverunt prophetae threnis flebilibus dura Judaeorum corda mulcentes.

PL 15, 1670B

ハバククもまた、歌によって民の悲しみを和らげることを教えられて、主の受難が信ある者たちにとって甘美なものとなることを預言した(ハバクク3:2)。こうして預言者たちは歌った。霊的な調べで、公の救いの託宣を響かせながら。預言者たちは泣いた。涙の哀歌によって、ユダヤ人たちの頑なな心を和らげながら。