ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LVIII 第7巻 第LVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1714A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.58.1

1

Quod si quem movet qua ratione in Aegypto calceati jubentur edere agnum (Exod. XII, 11) : apostoli autem sine calceamentis ad praedicandum Evangelium diriguntur, is considerare debet quia in Aegypto positus, debet adhuc morsus cavere serpentis; multa enim venena in Aegypto, et qui in typo pascha celebrat, patere potest vulneri: qui autem minister est veritatis, hebetat venena, non trepidat.

PL 15, 1714A

だが、エジプトでは履物をはいて子羊を食べるよう命じられている(出エジプト記12:11)のに、使徒たちは履物なしで福音を宣べ伝えに遣わされるのはなぜかと心を動かされる者がいるなら、その人は次のことを考えるべきである。エジプトに置かれている者は、なお蛇の噛み傷を避けねばならない。エジプトには毒が多く、予型において過越を祝う者は傷を受け得るからである。だが真理の奉仕者は、毒を鈍らせ、恐れない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.58.2

2

Denique momordit Paulum vipera in Melita insula, et videntes pendentem de manu ejus viperam incolae loci illius putabant eum esse moriturum: sed ubi inoffensum stare viderunt, Deum esse dicebant, cui venenum nocere non poterat (Act. XXVIII, 3 et seq.) .

PL 15, 1714A

実に、メリタ島でパウロをマムシが噛み、その手にぶら下がるマムシを見たその土地の人々は、彼が死ぬだろうと思った。だが彼が無傷で立っているのを見ると、毒の害を受けない彼を神だと言った(使徒言行録28:3以下)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.58.3

3

Et ut scias hoc verum esse, ipse Dominus ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebunt (Luc. X, 19) .

PL 15, 1714A

あなたがこれを真実と知るために、主自身が言う。「見よ、私は汝らに、蛇とサソリを踏みつけ、敵のあらゆる力を踏みつける権能を与えた。何ものも汝らを害しない」(ルカ10:19)。