Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.1
Non mediocris quoque causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi: qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum.
PL 15, 1553Bマリアの処女性が世の支配者を欺いたことも、軽くない理由である。婚約している女を見れば、彼は出産を疑わしいとは思えなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.2
Fallendi autem principis mundi fuisse consilium, ipsius Domini verba declarant, cum apostoli jubentur tacere de Christo (Matth. XVI, 20) , cum sanati prohibentur gloriari de remedio (Matth. VIII, 4) , cum daemones praecipiuntur silere de Dei Filio (Luc. IV, 35) .
PL 15, 1553C世の支配者を欺くことが計画であったことは、主自身の言葉が示している。使徒たちはキリストについて黙するよう命じられ(マタイ16:20)、癒された者たちは癒やしを誇ることを禁じられ(マタイ8:4)、悪霊たちは神の子について沈黙するよう命じられている(ルカ4:35)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.3
Fallendi, ut dixi, principis mundi fuisse consilium etiam Apostolus declaravit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam . . . . quam nemo principum istius saeculi cognovit.
PL 15, 1553C世の支配者を欺くことが計画であったことは、すでに述べたとおり、使徒も次のように言って明らかにした。「しかし我々は、奥義のうちに隠された神の知恵を語る……それをこの世の支配者たちの誰も知らなかった。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.4
Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 7 et 8) , hoc est, numquam me redimi Domini morte fecissent.
PL 15, 1553C「もし知っていたなら、威光の主を決して十字架につけなかったであろう」(一コリント2:7、8)。すなわち、主の死によって私が贖われることを、決して成し遂げさせなかったであろう、という意味である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.5
Fefellit ergo pro nobis, fefellit ut vinceret, fefellit diabolum cum tentaretur, cum rogaretur, cum Dei Filius diceretur, ut nusquam divinitatem propriam fateretur.
PL 15, 1553Cそれゆえ彼は我々のために欺いた。勝つために欺いた。誘惑を受けたときも、問われたときも、神の子と呼ばれたときも、悪魔を欺き、どこにおいても自らの神性を告白しなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.6
Sed tamen magis fefellit principem saeculi; diabolus enim etsi aliquando dubitavit, cum diceret: Si filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV, 6) ; tamen vel sero cognovit, et discessit ab eo. Cognoverunt et daemones qui dicebant: Novimus qui sis Jesu Filius Dei.
PL 15, 1554Aそれでも彼は、世の支配者のほうをいっそう欺いた。悪魔は、「汝が神の子であるなら、下に身を投げよ」(マタイ4:6)と言ったとき、一時は疑ったにせよ、遅ればせながら知って、彼から離れた。悪霊たちも知っていた。彼らは言った。「イエス、神の子よ、我々は汝が誰か知っている」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.7
Quid venisti ante tempus torquere nos (Matth. VIII, 29) ? Et ideo venisse cognoverunt, quia praecognitum habebant esse venturum.
PL 15, 1554A「汝は、時が来る前に我々を苦しめに来たのか」(マタイ8:29)。彼らが来たことを悟ったのは、来ることをあらかじめ知っていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.8
Principes autem saeculi non cognovisse, quo majore possumus quam Apostolicae sententiae probare documento: Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent?
PL 15, 1554A世の支配者たちが知らなかったことを、使徒のこの言葉以上に大きな証拠によって、我々は証明できようか。「もし知っていたなら、威光の主を決して十字架につけなかったであろう。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.3.9
Daemonum enim malitia facile etiam occulta deprehendit: at vero qui saecularibus vanitatibus occupantur, scire divina non possunt.
PL 15, 1554A実に、悪霊の悪意は、隠れたことでさえ容易に見抜く。しかし、世の空しいことに心を奪われている者たちは、神の事柄を知ることができない。