Expositio Evangelii secundum Lucam 3.37.1
An vero sanctus David, licet multa ejus in mysterium figurentur, non eo praecelsior, quod hominem se esse cognovit, et commissum super abrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae putavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem virtuti propriae debere confidere?
PL 15, 1604B聖なるダビデは、彼について多くのことが奥義として象られているとはいえ、自分が人間であることを認識し、ウリヤの妻を奪ったことについて犯した罪を、悔い改めの涙で洗うべきだと考え、誰も自らの徳に頼るべきでないことを我々に示したがゆえに、いっそう崇高なのではないか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.37.2
Habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei favore non possit. Et plerumque in illustribus et beatis viris gravia peccata fuisse reperies; ut quasi homines tentationi patuisse cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur.
PL 15, 1604B我々には大いなる敵対者がいて、神の好意なしには、我々によって打ち負かされ得ない。あなたは、著名で幸いな人々のうちに、しばしば重い罪があったことを見いだすであろう。それは、彼らが人間として誘惑にさらされたと知り、傑出した徳のゆえに人間以上のものと信じられないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.37.3
Si enim David quia praesumptione virtutis elatus dixerat: Si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 5) : et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7) ; statim insolentiae hujus poenam subiisse se memoravit, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid., 8) : si ipse Dominici generis auctor insolentiae excepit offensam; quanto magis nos caeteri peccatores, quibus nulla suffragatur praerogativa meritorum, insolentiae scopulum timere debemus, in quo naufragium sit bonorum; praesertim cum tantus vir nobis et magisterii auctor sit et exempli, qui quasi palinodiam quamdam ad repropitiandum Dominum in posterioribus canendam putavit, dicens: Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei (Psal. CXXX, 1) : et Dominus a dextris meis, ne commovear (Psal. XV, 8) ; scivit enim quando se sibi credidit, esse se lapsum.
PL 15, 1604Cダビデは、徳への思い上がりにのぼせて、「もし私が、私に悪を報いる者たちに悪を返したなら」(詩篇7:5)と言い、また別の箇所で「私は私の豊かさの中で、永遠に動かされないと言った」(詩篇29:7)と言った。しかしすぐに、この傲慢の刑罰を受けたと記して言う。「汝は汝の顔を私から背け、私は動揺した者となった」(詩篇29:8)。主の血統の創始者その人が傲慢の咎めを受けたのなら、功績の特権が何も助けとならない我々その他の罪人は、善きものの難破が起こる傲慢の暗礁を、どれほどいっそう恐れるべきであろうか。ことに、これほどの人が、我々に教えの創始者であり、かつ手本でもあり、主を再びなだめるために、のちの詩篇に一種の取り消しの歌(パリノーディア)を歌うべきだと考え、「主よ、私の心は高ぶらず、私の目は高みに上げられていない」(詩篇130:1)、また「主は私の右にいる。私が揺るがされないために」(詩篇15:8)と言っているのだから。実に彼は、自らを自らに委ねたとき、自分が倒れたことを知っていたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.37.4
Denique nihil aliud esse in homine designavit, nisi quia Deum novit. Sic enim habes: Quid est homo, quod innotuisti ei: aut filius hominis, quia computas eum (Psal. CXLIII, 3) ?
PL 15, 1605A実に彼は、人間にあるものは、神を知っていること以外の何でもないと示した。あなたはこう読むからである。「人とは何者か、汝が彼に知られたとは。人の子とは何者か、汝が彼を数えるとは」(詩篇143:3)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.37.5
Si ergo David insolentiam damnat, humilitatem induit, recte in historia uxoris Uriae magisterium istud affectandae humilitatis adsciscitur.
PL 15, 1605Aそれゆえ、ダビデが傲慢を断罪し、謙遜を身にまとうのなら、ウリヤの妻の歴史において、謙遜を求めるというこの教えが受け入れられるのは正しい。