ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXXV 第7巻 第CXXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1731B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.125.1

1

Bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem divinae nos misericordiae conferendae, vel juxta litteram, quia ad staturam corporis nostri (Vers. 25) , vel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine Dei favore nihil valemus adjungere, comparatione floris et feni sermo Dominicus provocavit.

PL 15, 1731B

実に、神の慈しみが我々に授けられるという信頼のために、善い、道徳的な言葉である。主の言葉は、花と草の比較によってこれを促した。文字どおりには、我々の体の背丈に〔何も加えられない〕(第25節)という意味で、霊的には、我々は神の好意なしには背丈の限度を超えて何ひとつ加えることができないという意味で、である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.125.2

2

Quid enim tam morale ad persuasionem, quam cum videas quod etiam quae sunt irrationabilia, sic Dei prospicientia vestiuntur; ut nullo usu vel ad gratiam egeant, vel ornatum; multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in Deo collocet, nec studio mutandi violet fidem, numquam egere posse; eo quod jure praesumpserit de favore divino?.

PL 15, 1731B

実に、説得のために、これ以上に道徳的なものがあろうか。理性なきものでさえ、神の配慮によって、用いることなく、見栄えにも飾りにも事欠かぬほどに装われているのを、あなたが見るとき、理性ある人間が、そのすべての用を神に委ね、心変わりしようとする熱意によって信仰を損なわないなら、決して欠乏することはあり得ないと、いっそう強く信じるであろう。神の好意について、当然の確信を抱いたのだからである。