Expositio Evangelii secundum Lucam 6.107.1
Quod si ad sacramenta fidelium tendens catechumenus imbuendus sit, dicendum quia unus est Deus ex quo omnia, et unus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) : non duos dominos esse dicendos: perfectum quidem Patrem, perfectum esse et Filium; sed unius Patrem et Filium esse substantiae: Verbum aeternum aeterni Dei, non quod profertur, sed quod operatur; ex patre genitum, non voce editum.
PL 15, 1697C洗礼志願者が信じる者たちの秘跡に向かって教えを授けられるべきときには、こう語らねばならない。「唯一の神がおり、万物はその神から出て、唯一のイエス・キリストがおり、万物はその者によって存在する」(一コリント8:6)。二人の主があると言ってはならない。父は完全であり、子も完全であるが、父と子は一つの実体である。子は永遠なる神の永遠の言葉であり、発せられるものではなく働くものである。父から生まれたのであって、声として発せられたのではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.107.2
Prohibentur ergo apostoli evangelizare eum Dei Filium, ut evangelizarent postea crucifixum. Haec est fidei gloria, si vere intelligas crucem Christi. Aliae cruces nihil mihi prosunt, sola crux Christi mihi utilis est, et vere utilis.
PL 15, 1697Cそれゆえ、使徒たちは、キリストが神の子であると福音として告げることを禁じられた。それは、後に十字架につけられた者として福音を告げるためである。これが信仰の栄光であり、あなたがキリストの十字架を真に理解するなら、そうである。ほかの十字架は私に何の益ももたらさない。キリストの十字架だけが私に益をもたらし、まことに益をもたらす。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.107.3
Per quam mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) . Si mihi crucifixus est mundus, scio quia mortuus est, non diligo eum; scio quia praeterit, non concupisco eum; scio quia corruptela consumit hunc mundum, quasi fetidum vito, quasi luem caveo, quasi nociturum relinquo.
PL 15, 1698A「それによって、世は私に対して十字架につけられ、私も世に対して十字架につけられた」(ガラテヤ6:14)。世が私に対して十字架につけられたのなら、私は世が死んだことを知り、これを愛さない。世が過ぎ去ることを知り、これを欲しない。朽ちることがこの世を滅ぼすと知り、悪臭を放つものを避けるようにこれを避け、疫病のようにこれを警戒し、害をなすものとしてこれを捨てる。