ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput CV 第5巻 第CV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1664C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.105.1

1

Tamen hanc arundinem si quis de terrae evellat plantariis, et superfluis exuat, exspolians se veterem hominem cum actibus ejus, et scribae velociter scribentis manu temperet, incipit non arundo esse, sed calamus, qui praecepta coelestium Scripturarum penetralibus imprimat mentis, tabulis cordis inscribat.

PL 15, 1664C

しかし、この葦を、もし誰かが大地の苗床から引き抜き、余分なものを取り去り、古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、速やかに書く書記の手で整えるなら、それは葦ではなく、筆となり始める。筆は、天の聖書の命令を精神の奥所に刻み、心の板に書きつける。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.105.2

2

De quo calamo habes dictum: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2) : quod ad Christum alii referre volunt. Uno igitur loco et verbum, et calamus legitur, et scriba.

PL 15, 1664C

この筆について、あなたは次の言葉があるのを知っている。「私の舌は、速やかに書く書記の筆である」(詩篇44:2)。これをキリストに当てはめようとする者たちもいる。ゆえに一つの箇所に、言葉も、筆も、書記も読み取られる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.105.3

3

Verbum, quia de genitali Patris processit arcano: Eructavit cor meum verbum bonum (Ibid.) . Calamus, quia caro Christi paternae seriem voluntatis expressit, et linguae mandata divinae sacri effusione cruoris implevit.

PL 15, 1664D

言葉であるのは、父の生み出す秘所から出て来たからである。「私の心は善き言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。筆であるのは、キリストの肉が、父の意志の連なりを書き表し、神の舌の命令を、聖なる血の流出によって満たしたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.105.4

4

Scriba, quia calamo suo individua quadam distinctione, novi et veteris Testamenti, vel divinitatis et carnis, paternae nobis dispositionis mysteria revelavit.

PL 15, 1664D

書記であるのは、自らの筆によって、新しい契約と古い契約、あるいは神性と肉の、分かちがたいある区別によって、父の定めの奥義を我々に啓示したからである。