ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput V 第7巻 第V章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1700B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.5.1

1

Itaque non de uno, sed de pluribus dicit; neque enim Petrus mortuus est, cui juxta Dominicam sententiam inferi porta praevalere non potuit (Matth. XVI, 18) .

PL 15, 1700B

それゆえ彼は一人についてではなく、より多くの者について語っている。ペトロは死んだのではない。主の言葉によれば、冥界の門は彼に打ち勝つことができなかったのである(マタイ16:18)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.5.2

2

Nec Jacobus et Joannes mortui filii tonitrui (Marc. III, 17) , quibus in usum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subjacent. Esto ergo et tu Petrus, devotus, fidelis, pacificus; ut portas Ecclesiae aperias, et portas mortis evadas.

PL 15, 1700B

雷の子らヤコブとヨハネも(マルコ3:17)、死んだのではない。彼らは天の栄光の用のために引き上げられたので、地上のものは彼らに打ち勝たず、かえって彼らの下にある。ゆえに、あなたもまたペトロであれ、敬虔で、忠実で、平和を求める者として。教会の門を開き、死の門を逃れるために。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.5.3

3

Esto filius tonitrui. Dicis: Quomodo possum esse filius tonitrui? Potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. Potes esse filius tonitrui si te terrena non moveant, sed ipse potius ea quae terrena sunt, mentis tuae virtute concutias.

PL 15, 1700B

雷の子であれ。あなたは言う。「どうして私が雷の子でありえようか」。あり得る。地上にではなく、キリストの胸にもたれるなら。地上のものがあなたを動かさず、むしろあなた自身が、自らの精神の徳によって、地上にあるものを揺り動かすなら、あなたは雷の子でありうる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.5.4

4

Tremat te terra, non capiat: vereatur caro potestatem animi tui, et concussa subdatur. Eris filius tonitrui, si fueris filius Ecclesiae. Dicat et tibi de patibulo crucis Christus: Ecce mater tua (Joan. XIX, 27) .

PL 15, 1700B

地はあなたに震え、あなたを捕えるな。肉があなたの心の権能を恐れ、揺さぶられて服従するように。あなたは、教会の子であるなら雷の子となる。キリストが十字架の杭の上から、あなたにも言うように。「見よ、汝の母」(ヨハネ19:27)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.5.5

5

Dicat et Ecclesiae: Ecce filius tuus (Ibid., 26) ; tunc enim incipis esse filius Ecclesiae, cum in cruce victorem videris Christum. Nam qui crucem scandalum putat, Judaeus est, Ecclesiae filius non est: qui crucem stultitiam putat, Graecus est.

PL 15, 1700C

教会にも言うように。「見よ、汝の子」(ヨハネ19:26)。あなたが教会の子になり始めるのは、十字架の上に勝利者キリストを見たときだからである。十字架をつまずきと思う者はユダヤ人であり、教会の子ではない。十字架を愚かさと思う者はギリシア人である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.5.6

6

Ille autem est Ecclesiae filius, qui crucem triumphum putat, qui crucem Christi triumphantis agnoscit.

PL 15, 1700C

しかし教会の子とは、十字架を凱旋と思う者、凱旋するキリストの十字架を認める者である。