ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LX 第7巻 第LX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1714C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.60.1

1

Habet tamen quos et cum virga apostolos miserit, sicut Paulus testificatur, dicens: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21) ?

PL 15, 1714C

それでも主には、杖とともに遣わした使徒たちもいる。パウロが証言して言うとおりである。「汝らは何を望むか。杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもってか」(一コリント4:21)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.60.2

2

Hanc virgam etiam Timotheo dedit Apostolus, dicens: Argue, obsecra, increpa (II Tim. IV, 2) . Aut fortasse ante passionem Domini, quae nutantium populorum corda firmavit, necessaria sola fuerit mansuetudo; post passionem correctio.

PL 15, 1714D

使徒はこの杖をテモテにも与えて、言った。「責めよ、懇願せよ、戒めよ」(二テモテ4:2)。あるいは、揺らぐ民の心を固めた主の受難の前には、柔和だけが必要だったのかもしれず、受難ののちには矯正が必要なのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.60.3

3

Certe mulceat Dominus, increpet Paulus: suadeat qui potest pectora etiam dura mollire: arguat qui non potest universa suadere. Virgam igitur Paulus ex doctrina Legis assumpserat. Legerat enim: Qui parcit baculo, odit filium suum (Prov. XIII, 24) .

PL 15, 1715A

たしかに、主は和らげるがよく、パウロは戒めるがよい。頑なな胸をも和らげることのできる者は説くがよく、すべてを説き伏せることのできない者は責めるがよい。それゆえパウロは杖を律法の教えから取った。実に、読んでいたからである。「杖を惜しむ者は、自分の子を憎む」(箴言13:24)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.60.4

4

Legerat etiam quia agnum manducantes, baculum in manibus habere praecepto prophetico jubebantur (Exod. XII, 11) . Et ideo Dominus in veteri Testamento ait: Visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 33) .

PL 15, 1715A

彼はまた、子羊を食べる者たちが手に杖を持つよう、預言者の命令によって命じられていたことも読んでいた(出エジプト記12:11)。それゆえ主は古い契約において言う。「私は杖をもって彼らの不法を訪れる」(詩篇88:33)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.60.5

5

In novo autem se ipsum obtulit, ut ignosceret universis, dicens: Si me quaeritis, sinite hos abire (Joan. XVIII, 8) .

PL 15, 1715A

だが新しい契約においては、すべてを赦すために自らを差し出し、こう言った。「私を探しているなら、この者たちを去らせよ」(ヨハネ18:8)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.60.6

6

Et alibi habes quia cum apostoli ignem de coelo petere vellent, ut consumeret Samaritanos, qui Jesum Dominum intra civitatem suam recipere noluerunt: Conversus increpavit illos, et ait: Nescitis cujus spiritus estis; Filius enim hominis non venit animas perdere hominum, sed salvas facere (Luc. IX, 55 et 56) .

PL 15, 1715B

また別の箇所で、あなたは次のことを知る。使徒たちが、主イエスを自分たちの町に受け入れようとしなかったサマリア人たちを焼き滅ぼすために、天から火を求めようとしたとき、主は振り向いて彼らを叱り、言った。「汝らは自分がどの霊に属するかを知らない。人の子は、人々の魂を滅ぼすために来たのではなく、救うために来たのである」(ルカ9:55–56)。