ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXXVI 第7巻 第CXXVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1731C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.126.1

1

Sed tamen ut etiam altius ista pendamus; quia non otiosum videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut vel in specie templum Deo conderet, vel in mysterio Christi Ecclesiam figuraret; non alienum videtur ut per claritatem coloris, angelorum coelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt; quando eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant.

PL 15, 1731C

しかし、これをさらに深く吟味するならば、花が人間に比べられていること、あるいは少なくとも、ソロモンという人において、人間以上のものとして〔花が〕優先されていることは、無意味とは思われない。ソロモンは、形においては神のために神殿を建て、奥義においてはキリストの教会を象るほどの功を得た人である。そこで、色の輝きによって、天の天使たちの栄光が表されていると考えるのは、不適切とは思われない。天使たちこそ、まことにこの世界の花だからである。世界は彼らの輝きによって飾られ、聖化の良い香りを放つ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.126.2

2

Quorum praesidio fulti possumus dicere: Bonus odor Christi sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15) ; qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exercitati, divinae in se liberalitatis gratiam, et coelestis servant dona naturae.

PL 15, 1731D

彼らの守りに支えられて、我々は言うことができる。「我々は、救われる者たちの間で、神に対するキリストの善い香りである」(二コリント2:15)。彼らは、いかなる憂いにも妨げられず、いかなる労苦の務めにも疲れず、自らに注がれた神の寛大さの恩寵と、天の本性の賜物を保っている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.126.3

3

Unde bene et hic vestitus gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur (Matth. VI, 29) , quod infirmitatem corporeae naturae veluti virtute quadam mentis adopertam operum gloria vestiebat.

PL 15, 1732A

それゆえ、ここではソロモンが自らの栄光に包まれた者として、また別の箇所では覆われた者として示されるのは、正しい(マタイ6:29)。彼は、体の本性の弱さを、あたかも精神のある種の徳で覆うかのように、業の栄光で装っていたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.126.4

4

Angeli vero quorum natura divinior expers manet injuriae corporalis recte, licet maximo viro, consideratione tamen nostrae injuriae praeferuntur.

PL 15, 1732A

他方、天使たちは、本性がいっそう神的で、体の損傷を受けないので、たとえ最大の人物〔ソロモン〕と比べてさえ、我々の損傷を考えれば、優先されるのは当然である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.126.5

5

Ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in coelis, nos quoque exemplo Angelorum gloriae coelestis augmentum Dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a vita: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53) .

PL 15, 1732A

それゆえ、復活によって人間は天の天使のようになるのだから、主は、天使たちにもそれを与えたのであり、我々にも天使たちの例にならって、天の栄光の増加を望むよう命じた。この死ぬべきものが、生命に呑み込まれるまでである。「実に、この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬものは死なないものを着なければならない」(一コリント15:53)。