Expositio Evangelii secundum Lucam 8.1.1
[1765] (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem. Non quia Lex defecit, sed quia incipit Evangelii praedicatio; videntur enim minora compleri, cum potiora succedunt.
PL 15, 1765B(第16節)「律法と預言者はヨハネまでである」。律法が失われたからではなく、福音の宣教が始まるからである。より劣るものが成就されるように見えるのは、より優れたものが次に来るときだからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.1.2
Et ideo vim faciamus regno coelorum; omnis enim qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei violentia religiosa, segnitia criminosa.
PL 15, 1765Bそれゆえ、我々は天の国に力ずくで向かおう。力ずくで向かう者は皆、激しい熱意で急ぎ、鈍い心で怠けることはないからである。したがって、信仰の激しさは敬虔であり、怠惰は咎むべきものである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 8.1.3
Lex multa secundum naturam statuit; ut naturalibus indulgentior desideriis ad justitiae studium nos vocaret; Christus naturam incidit, quia naturales quoque amputat voluptates; et ideo vim faciamus naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se subrigat.
PL 15, 1765B律法は、自然にかなう多くのことを定めた。自然な欲求にいっそう寛大であって、我々を正義への熱意へ招くためである。キリストは自然を断ち切る。自然な快楽までも切り捨てるからである。それゆえ、我々は自然に力ずくで向かおう。自然が我々を地上のものへ沈めず、天上のものへと自らを持ち上げるようにするためである。