Expositio Evangelii secundum Lucam 7.105.1
(Vers. 43, 44.) Arrogantiam quoque jactantiamque redarguit Judaeorum, dum primatus accubitionis in conviviis appetunt.
PL 15, 1726A(第43、44節)彼はまた、ユダヤ人たちの傲慢と誇りを咎める。彼らが宴席で上座を求めているからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.105.2
In ipsos quoque peritos Legis damnationis sententia promulgatur: qui quasi sepulcra quae non apparent, specie fallunt, visuque decipiunt; ut cum foris speciosa promittant, intus ossa plena fetoris includant.
PL 15, 1726A律法に通じた者たちにも、断罪の判決が下される。彼らは、見えない墓のように、外見で欺き、見た目で惑わす。外には美しいものを約束しながら、内には悪臭に満ちた骨を閉じ込めているのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.105.3
Quod faciunt plerique doctores, qui ab aliis exigunt, quae ipsi non queant aemulari. Et ideo ipsi monumenta sunt, sicut et alibi dictum est: Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11) .
PL 15, 1726Aこれは多くの教師たちがすることである。彼らは他の者に、自分では見習えないことを要求する。それゆえ彼ら自身が墓碑である。ほかの箇所でも「彼らの喉は開いた墓である」(詩篇5:11)と言われているとおりである。