ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLII 第10巻 第CLII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1842B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.152.1

1

Unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, jam utique custodibus quiescentibus: et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu venit somno excitis.

PL 15, 1842B

それゆえ女たちも、すでに番兵たちが休んでいるときであったので、墓に近づく機会を得る。そして番兵たち自身は、眠りから起こされた者にはよくあることだが、いっそう恐れおののく。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.152.2

2

Postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum esse confirmant, dicentes custodibus: Dicite, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13) .

PL 15, 1842B

さらには、大祭司たちも長老たちと集まって、そのことが夜に起こったと認めている。番兵たちにこう言っているからである。「言え、彼の弟子たちが夜に来て、我々が眠っている間に彼を盗んだ、と」と(マタイ28:13)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.152.3

3

Ex tempore enim quod a custodibus compererunt, argumentum fraudis arripiunt. Nam Joannes mane, cum adhuc tenebrae essent.

PL 15, 1842C

彼らは、番兵たちから知った時刻をもとに、欺きの論拠をつかむ。というのも、ヨハネは、朝、まだ暗いうちに、〔文は次節に続く〕

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.152.4

4

Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum venisse significat, et tamen ignaram factae resurrectionis inducit (Joan. XX, 2) ; nam utique si advesperascente die, facta esset, statim potuit innotescere.

PL 15, 1842C

マグダラのマリアが自分とペトロのもとに来たと示し、それでいて復活が起こったことを知らない者として彼女を登場させているからである(ヨハネ20:2)。もし日が暮れかかるころに復活が起こったのなら、ただちに知れ渡りえたはずである。