ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CCXXXVII 第7巻 第CCXXXVII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1762C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.237.1

1

(Vers. 25, 27.) Et ideo notatur hic frater, usque adeo ut de villa venire dicatur, hoc est, terrenis operibus occupatus, ignorans quae sunt Spiritus Dei: ut denique numquam pro se vel haedum queratur occisum; non enim pro invidia, sed pro venia mundi agnus est immolatus.

PL 15, 1762C

(第25、27節)それゆえこの兄は非難されており、「農場から帰ってくる」と言われるほどである。すなわち、地上の営みに心を奪われ、神の霊に属することを知らない者である。それで実に彼は、自分のためには子山羊さえほふられたことがないと嘆く〔numquam は occisum にかかると取った〕。世の子羊は、妬みのためでなく、赦しのためにいけにえとされたからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.237.2

2

Invidus haedum quaerit: innocens agnum pro se desiderat immolari. Ideo et senior dicitur; eo quod cito aliquis per invidiam consenescat. Ideo et foris stat; eo quod malevolentia eum animi liventis excludat.

PL 15, 1762C

妬む者は子山羊を求め、罪なき者は自分のために子羊がいけにえとされることを望む。それゆえ「年長の者」とも言われる。妬みによって人はたちまち老け込むからである。それゆえ外に立っている。妬みに青ざめた心の悪意が、彼を締め出すからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.237.3

3

Ideo chorum et symphoniam audire non potest, hoc est, non illa theatralis incentiva luxuriae, nec aulicorum concentus sonorum, sed plebis concordiam concinentis, quae de peccatore servato dulcem resultet laetitiae suavitatem.

PL 15, 1762D

それゆえ彼は、合唱と合奏を聞くことができない。すなわち、あの劇場的な放埒の刺激でも、宮廷人たちの調べの音でもなく、罪人が救われたことについて喜びの甘美な快さを響かせる、声を合わせて歌う民の和合を。